Aristoteles; Strato <Lampsacenus>; Theophrastus, De coloribvs libellvs
page |< < (122) of 213 > >|
128122SIM. PORTII COMMENTAR. {γὰρ} τοῦ ποώδ{ου}σ χρώματοσ. & c. quod eſt, manifeſtum au-
tem id eſt.
nam, quaſi ex rei euidentia, velit demon-
ſtrare id, quod per concluſionem aſſumpſerat.
Con-
firmat autem, quòd in fructibus &
floribus, vnà cum
maturatione colores mutantur.
nam cum ante con-
coctionem, color fructuum ſit herbaceus, cum con-
coctione capeſſunt colorem proprium &
naturalem
ſibi, quoniam concoctio eſt ad perfectionem.
Κ{αὶ} {γὰρ} λ{ευ}{κὸι}, {καὶ} {μέ}λ{αν}ꝗ̃ , {καὶ} φ{αι}οὶ, {καὶ} ξ{αν}θοὶ, {καὶ} {με}-
λ{αν}ο{ει}δ{εῖ}ς, {καὶ} {σκ}ιο{ει}δ{εῖ}ς, {καὶ} {οχ}ε{δὸ}ν ἁ{πά}♋, ἒ{χο}ν{τε}ς {γί}νον-
{ται} 024 {τῶ}ν {χρ}ωμά{τω}ν {δι}αφορὰς.
Etenim albi, & nigri, & fuſci, & flaui, &
nigricantes, &
vmbroſi, & propemodum
omnes habentes colorum differentias eua-
dunt.
Vbi oſtendit, quòd fructus per cõcoctionem aſſu-
munt colorem ſecundum naturam proprium:
id de-
clarat inductione, quoniam ſicut ſunt varii fructus,
ita varios ſortiuntur colores ſecundun naturam.
ete-
nim fiunt albi, vt quędam prunorum genera, &
me-
ſpilus quam vocant Aroniam, nos Lazarolam albam
vocamus.
Alii in maturatione efficiuntur nigri, vt
oliuæ, &
lauri baccæ: aliqui flaui, vt perſica: alii nigri-
cantes, vt pyrorum quædam genera:
alii fuſci, vt ſor-
ba, &
meſpili. nonnulli vmbroſi, vt mala quædam.
Itaq. per maturitatem conſpiciuntur habere omnia
colorum diſcrimina.
Addit hic alterum exemplar,
poſt {καὶ} σκϊ{ει}δ{εῖ}σ.
{καὶ} φοινίκεοι, {καὶ} οἰνωποὶ, {καὶ} κροκο{ει}δ{εῖ}σ: hoc
eſt, &
punicei, & vinoſi, & crocei. Sed hæc ſolùm au-
gent differentiarum multitudinem.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index