Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Page concordance

< >
Scan Original
121 107
122 108
123 109
124 110
125 111
126 112
127 113
128 114
129 115
130 116
131 117
132 118
133 119
134 120
135 121
136 122
137 123
138 124
139 125
140 126
141 127
142 128
143 129
144 130
145 131
146 132
147 133
148 134
149 135
150 136
< >
page |< < (114) of 795 > >|
128114DISSERTATIO terius naturæ; ſi quoque ejuſmodirelatio, acinter mentem & corpus
noſtrum exiſtit, daretur.
Quia autem obſervamus limaturam Ferri a
Magnete viribus donatam, extemplo earum jacturam facere, ſimulac
partes inter ſe miſcentur, an eodem modo Ferrum cuſum vires amit-
tit, quoniam quoque variæ partes inter ſe miſcentur, alioque po-
nuntur ordine?
Hoc quidem probabiliſſimum videtur: reſtat tamen
difficultas quomodo vires pereant ordine partium turbato.
EXPERIMENTUM LVI.
Lamina ferrea, quæ fortiſſimo affricta Magneti viribus imprægna-
ta fuit eximiis, imponatur Igni, ut penitus candeſcat, calida appo-
natur Limaturæ Ferri, ejus nullam particulam attrahet:
manifeſto
indicio in hac calente lamina nullas ſupereſſe vires attrahentes.
Con-
venit hoc cum Experimento XXIX.
Magnetem Igni commiſſum
ſpectante, qui etiam vires ſuas ſcobem attrahendi amiſit:
non dif-
fert Ferrum a Magnete, neque vis Magnetica diverſa eſt in Ferro
&
Magnete, ſi igitur Ignis eam ejiciat ex uno, cur non expunge-
ret ex altero, Ecce mirandas virtutis Magneticæ proprietates nunc
in eam agit Ignis, nunc nihil agit, tranſit vis per flammam Spiri-
tus &
olei accenſi illibata, expellitur tamen & deſtruitur ab Igne,
hærens in corporibus ferreis &
lapideis.
EXPERIMENTUM LVII.
Quoniam lamina vires Magneticas in Igne deponit, explorandum
erat, an Magnes cum Ferro ignito vim communicaret, atque an com-
municata in Ferro maneret?
ſuperfluum prima fronte judicabitur
hoc Experimentum, ſi enim Ignis in Exp.
LVI. vim ex Ferro eji-
ciat Magneticam, etiam nunc ex eo vim qualemcumque acceptam
expellet, qui enim in Ferro valde ignito hæret ignis, non diſcre-
pat ab alio Igne, ſed ecce quam oppoſita phænomena mihi ita ra-
tiocinanti evenerunt, quæ docere poſſunt Experimentatores, quam
lente, quam caute in Phyſica pergendum ſit, &
quam parum Ex-
perimentis, niſi crebro repetitis a dexterrimis obſervatoribus, con-
fidere poſſumus;
convenit in hac ſcientia id, quoda Chemicis ſemper
inculcatur, omnem feſtinationem eſſe â Diabolo, feſtinans enim &

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index