Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
121
121 (109)
122
122 (110)
123
123 (111)
124
124 (112)
125
125 (113)
126
126 (114)
127
127 (115)
128
128 (116)
129
129 (117)
130
130 (118)
< >
page |< < (116) of 672 > >|
Maur. Sicut igitur plurimas in vnoquoque corpore particula-
rum
myriadas ſenſum omnem fugientium admittitis, ita pariter
plurimas
relinqui cauernulas neceſſe eſt, quas aut æther, aut ſal-
tem
Spiritus aliqui ad naturam quidem illius corporis pertinentes,
ſed
non ſatis aptè cum alijs particulis connexi, repleant, adeò vt
facilè
indè expelli poſſint, aut diuelli, locum alijs ſubeuntibus
corpuſculis
concedendo;
ſimili ferè ratione ac ſpongiæ poros in-
greditur
humor aërem excludens.
Hac itaque corporum texturâ
poſitâ
, quam ipſa Microſcopia exquiſitiùs formata oculis ſubij-
ciunt
, nec niſi cęcus refragari valeat, ea quæ extrinſecùs calorem
accipiunt
, immiſſis, atque intrà poros aſſumptis igniculis, ſeu
Spiritibus
, incaleſcere exiſtimo, quos celerrima mobilitas agi-
tat
, &
in omnem ferè partem verſat, niſi quid moram i nferat &
impedimentum
:
Omne enim, quod eſt calidum & igneum, cie-
tur
&
agitatur motu ſuo, vt loquitur Cicero lib. de Nat. Quò au-
tem
plures fuerint huiuſmodi igniculi immiſſi, atque celeriùs, ſi-
ue
maiore impetu commoti;
maiorem concepiſſe calorem di-
cuntur
corpora, quæ incaleſcunt.
Si enim multo luceat igne fo-
cus
, cui frigidam manum opponas, eamque immotam tenere cone-
ris
, tantus eſt feruor, vt omnino ferre non valeas:
at ſi in eadem
à
prunis diſtantiâ manum huc illuc transferas, blandus calor pau-
latim
diſcutit frigus:
Non niſi quia euibrati à prunis igniculi va-
lidiùs
irrumpunt in manum quieſcentem, quàm in commotam;
vehementior quippe eſt ictus, quem recipit corpus in quiete, quàm
in
motu:
præterquam quod, ſi quieſcat manus plures igniculi ſe
in
poros eoſdem inſinuant recrâ tendentes, qui obliquè incidentes
in
manum commotam difficiliùs ingrediuntur.
Hinc ſi eam habeant
corpora
ſuarum particularum texturam, vt nullis interuallis
diſcriminentur
, quibus igniculi ſub ſenſum cadentes recipi valeant,
etiam
calorem reijcere dicuntur.
Sic adamanti, vt loquitur Pli-
nius
lib.
37. cap. 4. duritia inenarrabilis eſt, ſimulque ignium
victrix
natura, &
nunquam incaleſcens (id quod

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index