Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

Table of figures

< >
[Figure 71]
[Figure 72]
[Figure 73]
[Figure 74]
[Figure 75]
[Figure 76]
[Figure 77]
[Figure 78]
[Figure 79]
[Figure 80]
[Figure 81]
[Figure 82]
[Figure 83]
[Figure 84]
[Figure 85]
[Figure 86]
[Figure 87]
[Figure 88]
[Figure 89]
[Figure 90]
[Figure 91]
[Figure 92]
[Figure 93]
[Figure 94]
[Figure 95]
[Figure 96]
[Figure 97]
[Figure 98]
[Figure 99]
[Figure 100]
< >
page |< < (105) of 300 > >|
129105Liber Decimus.
De irregularitate ſeu Anomaliamotus Solis. Cap. VIII.
His igitur accurate perſpectis conſiderare cæperunt quibus circulis neceſſe eſſet Solem moueri, ad hoc, vt
prædictæ
apparentiæ, &
obſeruationes ſaluarentur, & quamuis per epicyclum ſicut in Luna, id effici poſſet,
fimplicior
tamen viſus eſt eccentrici circuli modus.
Quapropter imaginati ſunt circulum quendam eccen-
tricum
, ideſt, cuius centrum eſſet aliud a centro vniuerſi, in ea diſtantia a terra quam ſupra Soli attribuimus,
quique
eſſet directè ſub eclyptica conſtitutus.
in cuius peripheria Sol circumferretur; vel potius cuius peri-
pheriam
motu proprio, &
æquali ab occaſu in ortum, ſeu in conſequentia deſcriberet, eumque annuo ſpatio
abſolueret
.
ſed vt omnia faeile percipiantur opus eſt figura in qua A. ſit centrum terræ, & vniuerſi, ac pro-
83[Figure 83] inde Zodiaci, &
eclypticæ, quæ ſit G M H L. circa vero
aliud
centrum B.
ſit circulus eccentricus C Q E P. linea
linea
D B F.
incedens per vtrumque centrum oſtendit iu
puncto
C.
punctum eccentrici aterra remotiſſimum, quod
propterea
Græcè Apogæum dicitur, Arabicè autem Aux.
in E. vero puncto oppoſito, deſignat punctum terræ pro-
ximum
, ideoque Perigæum Græcè dictum, Arabicè oppo-
ſitum
Augis.
puncta autem D F. ſunt loca Zodiaci in qui-
bus
Apogæum, &
Perigæum eſſe dicuntur. ipſa vero linea
dicitur
linea Apogæi.
altera linea G H. per vtrumque ſol-
ſtitium
incedens, ſolſtitialis appellatur.
linea M A L. eſt
æquinoctialis
, ideſt, ſectio æquatoris cum plano eclypticæ
hæc
eclypticam bifariam ſecat in duobus æquinoctiorum.

punctis
.
. linea Q B P. eccentrici diameter, eumq; bi-
fariam
ſecans, ſic prædictę paralella.
diſtantia vtriuſq; cen-
tri
B A.
dicitur eccentricitas. huius igitur eccentrici peri-
pheriam
Sol æquali motu, &
annuo deſcribit, ſit v. g. in O.
intelligantur
linea B O.
A O. & A X. paralelia ipſi B O. ha-
rum
linearum ipſæ B O.
& A X. paralellæ, dicuntur lineæ
medij
ſeu æqualis motus Solis, illa in eccentrico, hæc in Zod@aco, ambę enim æqualiter mouentur, ſemperq;

@quales
angulos faciunt cum linea Apogæi D F.
vnde tantus ſemper ect arcus Zodiaci X D. quantus eſt ar-
cus
eccentricus C O.
cum autem Sol in Apogæo, aut Perigæo fuerit, prædictæ lineæ ſimul vniuntur; alibi ſc-
parantur
, &
æquidiſtant. linea A O. dicitur veri, & apparentis motus Solis, quæ non mouetur regulariter,
oſtenditque
propterea verum Solis locum in Zodiaco, in puncto Z.
ex hac hypotheſi ſaluari poſſunt omnes
apparentiæ
, &
obſeruationes. & prima quidem cauſa reddi poteſt, cur motus Solis in Zodiaco anomalus, ſeu
inæqualis
apparea:
oculus enim noſter cum ſit in centro mundi A. Solq; moueatur æqualiter in eccentr. ſe-
quitur
Solem exiſtentem in I.
nobis apparere in L. ſic quando eſt in Y. videri in G. quando in K. ſpectatur in
M
.
quando tandem in T. cernitur in H. dum igitur Sol perambulat eccentr. portionem I Y K. quæ multo
maior
eſt ſemicirculo P Y Q.
apparet ſemper eſſe in ſemicirculo Zodiaci boreali L G M. maior igitur por-
tio
eccentr@ reſpondet ſemicirculo Zodiaci, &
conſeequenter reliqua cccentr. minor portio K T I. reſpon-
debit
alteri ſemicirculo Zodiaci M K L.
quoniã vero Sol vniformiter in eccentr. mouetur, ideo plures dies
inſumet
in maiori parte I Y K.
quam in minori K T I. & conſequenter nos putabimus irregulariter mo-
ueri
in Zodiaco, quia maior pars motus, in minori portione eccentr.
reſpondet alteri ſemicirculo Zodiaci:
quare
plus motus æqualis, ac conſequenter temporis, inſumet in eo Zodiaci ſemicirculo, cui maior pars ſu-
bijcitur
;
ac pręterea ibi tardior apparebit, quam in altero ſemicirculo, cui minor pars eccentr. motus, actem-
poris
, ſubijci nobis apparet.
hæc autem Solis inæqualitas, ita per totum Zodiacũ diſtribuitur, vt propè Apo-
gæum
ſit tardiſſimus, propè Perigæum velociſſimus, in cæteris locis prout fuerit Apogæo aut Perigæo pro-
pior
, tanto ſegnior, vel velocior apparebit.
in medijs tamen locis K I. præcedentis figuræ, in quibus a terra
mediocriter
remouetur, motum exhibet æqualem medio motui.
nam diatius eius motus ibi eſt 59′. 8″. in
Apogæo
eſt tantum 57′.
5″. in Perigæo 71′. 21″. ſic igitur Anomalia Solis excuſari poteſt.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index