Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Table of Notes

< >
< >
page |< < (115) of 361 > >|
129115SECTIO SEXTA.
Si anguli A B C & H C B ſunt recti, qui unicus caſus est; à Newta-
no ſolutus, erit longitudo penduli ſimplicis, quod oſcillanti aquæ iſochronum eſt,
= {1/2} L, ut invenit Newtonus.
§. 5. Hæc ſunt quæ adhuc cum publico communicata fuerunt circa
oſcillationes fluidorum, &
quidem primo à Newtono, ut undarum naturam,
à Patre meo, ut fertilitatem principii virium vivarum oſtenderet.
Quia vero
noſtrum inſtitutum eſt pleniorem dare de motibus aquarum theoriam, è re
erit iſtud argumenti genus in tota ſua extenſione proſequi:
Igitur diſquiram,
quibus modis oſcillationes fluidi inæquales fiant iſochronæ, &
quibus non
item?
Dein pro prioribus dabo longitudinem penduli ſimplicis tautochroni,
pro alteris tempus durationis indicabo:
tubos autem utcunque inflexos & inæ
qualiter amplos conſiderabo.
Lemma.
§. 6. Sit c A d (Fig. 34.) uter ſeu canalis aqua plenus formæ cujuſcun-
11Fig. 34. que datæ deſinens utrobique in duos canales cylindricos a c &
f d, utcunque ad
horizontem inclinatos &
cujuſcunque amplitudinis, quorum alterum plenum
aqua ponam uſque in a, alterum uſque in f;
oporteat determinare altitudinem
centri gravitatis omnis aquæ, ex data altitudine centri gravitatis aquæ in u-
tre c A d contentæ, cæteriſque quantum ſufficit præcognitis.
Solutio.
Fuerit centrum gravitatis aquæ in vaſe c A d contentæ in C, ductaque in-
telligatur per iſtud punctum C verticalis A B, deinde ducantur horizontales
a m, c g, f n, &
d h una cum verticalibus c b & d e. Ponatur a c = a: f d = α:
b c = b; e d = β: amplitudo tubi a c = g; amplitudo tubi f d = γ: ſit porro
maſſa aquea ſeu capacitas canalis c A d = M, linea A g = f;
A h = φ: A C =m:
Dividantur lineæ m g &
n h bifariam punctis D & E & ſic erunt centra gravitatis
aquarum in tubis cylindricis contentarum in altitudinibus punctorum D &
E.
His poſitis fit A D = f + {1/2}@b; A E = φ + {1/2}β: maſſa aquæ in a c =
g a:
in f d = γ α: Igitur ſi centrum gravitatis quæſitum pro omni aqua a c A d f
intelligatur in altitudine F poſitum, habebitur, ut conſtat in mechanicis, A F
multiplicando maſſam aquæ in a c per D A, maſſam aquæ f d per E A &

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index