Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Page concordance

< >
Scan Original
121 107
122 108
123 109
124 110
125 111
126 112
127 113
128 114
129 115
130 116
131 117
132 118
133 119
134 120
135 121
136 122
137 123
138 124
139 125
140 126
141 127
142 128
143 129
144 130
145 131
146 132
147 133
148 134
149 135
150 136
< >
page |< < (116) of 795 > >|
130116DISSERTATIO Magnetis & Verſorii intercedit, quam ut accurate obſervaripoſſit,
operam impendi, ut detegerem proportionem inter tempora, quibus
motus dabatur, &
diſtantias horum corporum a ſe invicem, ut per-
nicitatem virium Magneticarum invenirem, ſed nimia celeritas pro-
hibuit hucuſque, quo minus aliquid accurati determinem:
pulcrius
tamen hoc rude tentamen mihi viſum fuit, quam ut ſilentio preme-
retur.
EXPERIMENTUM LIX.
Si Verſorium & Magnes in eâ ponantur diſtantia, ut in ſe agant,
Verſorium a polo Magnetis attrahitur, cuſpide alterius nominis
verſus polum directa;
tum juxta priorem ponatur alius Magnes, in
codem plano horizontali, &
in eâdem â Verſorio diſtantiâ, polis
cognominibus eandem plagam ſpectantibus, dirigetur Acus verſus me-
dium interſtitii inter ambos relicti Magnetes, in quo loco eſt cen-
trum virium Magnetum, haud aliter fere ac centrum gravitatis in-
ter duo ſejuncta corpora intermedium jacet.
Si autem Magnetis,
juxta priorem poſiti, polus ſit alterius nominis, Verſorium dirigi-
tur, ut ſit perpendiculare ad amborum Magnetum axes, tum enim
cuſpis illius æque attrahitur ab uno, quam repellitur ab altero ſe-
cundi Magnetis polo.
EXPERIMENTUM LX.
Tab. 3. fig. 1. Tabulæ A B, quæ ope rotæ P velociſſime cir-
cumverti poterat, impoſitus alligatuſque fuit Magnes C, ita ut axis
perpendiculariter inſiſteret horizonti, polus autem Boreus ſurſum
ſpectaret:
tum Verſorium Magneticum alteri impoſitum fuit menſæ
immobili;
atque in eodem plano horizontali cum A B, tegebatur
campana vitrea, ne a motu aëris per circumgyrationem tabulæ A
B, turbaretur, admovebatur Verſorium tam prope Magneti C, ut
intra ejus virtutis ſphæram hæreret:
Verſorio quieſcente, tabula A B
velociter circumagebatur, in principio viſa fuit Acus oſeillari nunc
dextrorſum, nunc ſiniſtrorſum, primum ſitum relinquendo parum-
per:
ſed aucta velocitate tabulæ A B, quantum fieri potuit, Ver-
ſorium manſit fixum in ſuo meridiano, neque ullum motus minimi
dedit ſignum.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index