Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (105) of 376 > >|
131105LIBER V. CAPUT IV.
Harmonia autem eſt muſica literatura obſcura et difficilis, maxime qui-
dem
, quibus Graecae literae non ſunt notae, quam ſi volumus explicare,
neceſſe
eſt etiam Graecis verbis uti, quod nonnulla eorum Latinas non
habent
appellationes.
Itaque (ut potero) quam apertiſſime ex Ariſtoxeni
ſcripturis
interpretabor, et ejus diagramma ſubſcribam, ſinitionesque ſoni-
tuum
deſignabo;
uti, qui diligentius attenderit, facilius percipere poſſit.
Vox enim mutationibus cum flectitur, alias fit acuta, alias gravis: duo-
busque
modis movetur;
e quibus unus habet effectus continuatos, alter
diſtantes
.
Continua vox neque in finitionibus conſiſtit, neque in loco
ullo
, efficitque terminationes non apparentes, intervalla autem media pa-
tentia
, uti ſermone cum dicimus, ſol, lux, flos, nox.
Nunc enim nec
unde
incipit, nec ubi deſinit intelligitur, ſed neque ex acuta facta eſt gravis, nec ex gravi acuta apparet auribus.
Per diſtantiam autem e contrario. Namque cum flectitur in mutatione vox, ſtatuit ſe in alicu-
jus
ſonitus ſinitionem;
deinde in alterius; et id ultro citroque crebro fa-
ciendo
inconſtans apparet ſenſibus, uti in cantionibus cum flectentes voces varietatem facimus modulationis.
Itaque intervallis ea cum verſa-
tur
, et unde initium fecit, et ubi deſiit, apparet in ſonorum patentibus
finitionibus
.
Mediana autem carentia intervallis obſcurantur. Genera vero modulationum ſunt tria. Primum quod Graeci nominant ὰρμονίαν
ſecundum
, χρῶμα tertium, διάτονον.
Eſt autem harmoniae modulatio ab
1234

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index