Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

Table of figures

< >
< >
page |< < (106) of 376 > >|
132106M. VITRUVII P. DE ARCHITECTURA arte concepta, et ea re cantio ejus maxime gravem et egregiam habet
auctoritatem.
Chroma ſubtili ſolertia ac crebritate modulorum ſuavio-
rem habet delectationem.
Diatoni vero, quod naturalis eſt, facilior eſt
intervallorum diſtantia.
In his tribus generibus diſſimiles ſunt tetrachor-
dorum diſpoſitiones, quod harmonia tetrachordorum et tonos et dieſes
habet binas.
Dieſis autem eſt toni pars quarta; ita in hemitonio duae
dieſes ſunt collocatae.
Chromati duo hemitonia in ordine ſunt compoſi-
ta;
tertium trium hemitoniorum eſt intervallum. Diatoni duo ſunt con-
tinuati toni;
tertium hemitonium finit tetrachordi magnitudinem. Ita in
tribus generibus tetrachorda ex duobus tonis et hemitonio ſunt perae-
quata.
Sed ipſa cum ſeparatim uniuscujusque generis finibus conſiderantur,
diſſimilem habent intervallorum deſignationem.
Igitur intervalla to- norum et hemitoniorum et tetrachordorum in voce diviſit natura, ſini-
vitque terminationes eorum menſuris intervallorum quantitate, modisque
certis diſtantibus conſtituit qualitates:
quibus etiam artifices qui organa
ſabricant ex natura conſtitutis utendo, comparant ad concentus conveni-
entes eorum perfectiones.
Sonitus qui graece φθόγγοι dicuntur, in uno-
quoque genere ſunt decem et octo:
e quibus octo ſunt in tribus generi-
bus perpetui et ſtantes, reliqui decem cum communiter modulantur, ſunt
vagantes.
Stantes autem ſunt, qui inter mobiles interpoſiti continent tetra-
chordi conjunctionem, et e generum diſcriminibus ſuis ſinibus ſunt per-
manentes.
Appellantur autem ſic: proslambanomenos, hypatehypaton,
bypatemeſon, meſe, neteſynemmenon, parameſe, netediezeugmenon, nete-
hyperbolaeon.
Mobiles autem ſunt, qui in tetrachordo inter immotos
diſpoſiti, in generibus et locis loca mutant.
Vocabula autem habent
haec:
Parhypatehypaton, lichanoshypaton, parhypatemeſon, lichanosme-
ſon, triteſynemmenon, parańeteſynemmenon, tritediezeugmenon, paranete-
1

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index