Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Page concordance

< >
Scan Original
131 117
132 118
133 119
134 120
135 121
136 122
137 123
138 124
139 125
140 126
141 127
142 128
143 129
144 130
145 131
146 132
147 133
148 134
149 135
150 136
151 137
152 138
153 139
154 140
155 141
156 142
157 143
158 144
159 145
160 146
< >
page |< < (118) of 795 > >|
132118DISSERTATIO
Hoc ſubtiliſſime primus obſervavit Whiſtonus: Ferrum igitur,
quod ſuper Magnete ductum fuit, &
vires accepit, hæret quaſi in
centro virium ad aliquam diſtantiam diffuſarum, &
vires Magnetis
&
Ferri ſibi obviam quaſi eunt, atque in intermedio ſpatio in ſe a-
gunt;
niſi Ferrum, vi donatum, mobilius ſit altero, & ideo ab exi-
lioribus Magnetis viribus in diſtantia majori commoveri poſſit.
EXPERIMENTUM LXIV.
Si Magnes homogeneæ ſubſtantiæ undiquaque obruatur limatura
Ferri tenuiſſima, vel pulvere Indico, nullum fere erit in ſuperſicie
punctum, cui attracta limatura non adhæret:
majori tamen copia adhæ-
ret angulis &
polis, quam lateralibus planiſque Magnetis partibus; at-
trahit igitur omne punctum Magnetis Ferrum, etiamſi non æque valide.
EXPERIMENTUM LXV.
Si limatura Ferri rarè, & æquabiliter ſpargatur ſupra corporis non
admodum denſi ſuperficiem planam (ne quidem Ferro excepto) &

Magnes directe infra id corpus ponatur, alterutro polo ſpectante
ſurſum, primo plurimæ particulæ limaturæ conjungentur in formam
oblongæ Acus, illæ perpendiculariter ſupra ſuperficiem erigentur,
quæ directe e regione poli Magnetis ſunt:
moto Magnete dextror-
ſum ſecundum longitudinem plani ſuſtinentis, cadunt omnes partes
limaturæ ſiniſtrorſum;
redeunte Magnete ſiniſtrorſum, eriguntur
partes, caduntque dextrorſum:
idem ſpectatur effectus, quicun-
que Magnetis polus ſurſum fuerit converſus.
Poſt itus reditusque
aliquot Magnetis infra planum ſuſtinens ſcobem, ordinatur lima-
tura in ſeries oblongas.
Si pars Magnetis lateralis plano obverſa, ſed infra illud promo-
veatur dextrorſum, vel ſiniſtrorſum, etiam erigitur limatura, ca-
ditque contraria directione, quam qua Magnes movetur, cadit tamen
paulum oblique, magis nempe a polis utrimque attracta, quam a
meridiano Magnetis.
Si aliquoties infra planum Magnetem, alterutro polo ſurſum ſpe-
ctante, dextrorſum &
ſiniſtrorſum promoveris, ut limatura ſit in

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index