Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

List of thumbnails

< >
91
91 (65)
92
92 (66)
93
93 (67)
94
94 (68)
95
95 (69)
96
96 (70)
97
97 (71)
98
98 (72)
99
99 (75)
100
100 (74)
< >
page |< < (107) of 376 > >|
133107LIBER V. CAPUT IV. diezeugmenon, tritehyperbolaeon, paranetehyperbolaeon. Ei autem
qui moventur, recipiunt virtutes alias.
Intervalla enim et diſtantias
habent creſcentes.
Itaque parhypate quae in harmonia diſtat ab hy-
pate dieſi , in chromate mutata habet hemitonium, in diatonao vero tonum .
Qui lichanos in harmonia dicitur ab hypate diſtat hemitonium, in chroma translatus progreditur duo hemitonia, in dia-
tono diſtat ab hypate tria hemitonia.
Ita decem ſonitus propter
translationes in generibus efficiunt triplicem modulationum varieta-
tem.
Tetrachorda autem ſunt quinque: Primum graviſſimum quod
graece dicitur {οῦ}πατον:
ſecundum medianum quod appellatur μέσον: Ter-
tium conjunctum, quod συνημμένον dicitur:
Quartum disjunctum, quod
διεζευγμένον nominatur:
Quintum quod eſt acutiſſimum graece ύπερβόλαιον
dicitur.
Concentus quos natura hominis modulari poteſt, graeceque συμ-
φω\’ναι dicuntur, ſunt ſex, diateſſaron, diapente, diapaſon, diapaſon cum diateſſaron, diapaſon cum diapente, disdiapaſon.
Ideoque et a numero
nomina receperunt, quod cum vox conſtiterit in una ſonorum finitione,
ab eaque ſe ſlectens mutaverit et pervenerit in quartam terminationem,
appellatur diateſſaron, in quintam diapente, in octavam diapaſon, in oc-
tavam et dimidiam diapaſon et diateſſaron, in nonam et dimidiam diapa-
ſon et diapente, in quintamdecimam disdiapaſon.
Non enim inter duo in-
tervalla cum chordarum ſonitus aut vocis cantus factus fuerit, nec in ter-
tia aut ſexta aut ſeptima poſſunt conſonantiae fieri.
Sed (ut ſupra ſcrip-
tum eſt) diateſſaron et diapente, et ex ordine ad disdiapaſon convenien-
1234

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index