Ibn-al-Haitam, al-Hasan Ibn-al-Hasan; Witelo; Risner, Friedrich, Opticae thesavrvs Alhazeni Arabis libri septem, nunc primùm editi. Eivsdem liber De Crepvscvlis & Nubium ascensionibus. Item Vitellonis Thuvringopoloni Libri X. Omnes instaurati, figuris illustrati & aucti, adiectis etiam in Alhazenum commentarijs, a Federico Risnero, 1572

List of thumbnails

< >
131
131 (125)
132
132 (126)
133
133 (127)
134
134 (128)
135
135 (129)
136
136 (130)
137
137 (131)
138
138 (132)
139
139 (133)
140
140 (134)
< >
page |< < (128) of 778 > >|
134128ALHAZEN perficiem ſpeculi ſuper punctum ſignatum, & perpendicularis ſuper quamlibet lineam ab illo pun-
cto protractam, in ſuperficiem contingentem ſpeculum.
Erit ergo perpen dicularis ſuper lineam re-
ctam, contingentem lineam communem ſuperficiei altæ annuli & ſuperficiei ſpeculi.
Ponatur au-
tem uiſus in ſuperficie annuli, in capite eius, & uidebit in ſpeculo, donec comprehendat formam
corporis parui, quod eſt in acu:
& tunc percipiet corpus illud, & punctum in ſpeculo ſignatum, &
imaginem illius corporis.
Et linea tranſiens per corpus paruum, & per punctum in ſuperficie ſigna-
tum, eſt perpendicularis ſuper ſuperficiem, contingentem ſpeculi ſuperficiem ſuper punctũ ſigna-
tum:
& hæc ſuperficies annuli, eſt ex ſuperficiebus reflexionis: & corpus paruum, & centrum uiſus
ſunt in hac ſuperficie, & punctus reflexionis eſt in hac ſuperficie:
& hæc deinceps probabimus.
Et imago corporis parui in hoc ſitu, erit ſuper lineam rectam, à corpore paruo protràctam ſuper ſu-
perficiem, contingentem ſuperficiem ſpeculi:
& eſt hæc linea perpendicularis ſuper lineam rectam,
contingentem lineam communem ſuperficiei ſpeculi, & ſuperficiei reflexionis, quæ eſt ſuperficies
annuli.
Et ſuperficies reflexionis eſt ex ſuperficiebus declinantibus, ſecantibus columnam inter li-
neas longitudinis columnæ, & circulos eius æquidiſtantes baſibus:
quia regula & ſpeculum, quod
eſt in ea, ſunt declinata.
Linea ergo communis huic ſuperficiei & ſuperficiei ſpeculi, eſt ex ſectio-
nibus columnaribus.
Et ita explanabimus locum imaginis, ut mutetur ſitus regulæ, in qua eſt ſpe-
culum & declinetur ſuper ſuperficiem eius aliqua declinatione maiore uel minore.
Palàm ergo ex
his, quòd imago percipitur, ubi perpendicularis à uiſo puncto ad ſpeculi ſuperficiem ducta, concur
rit cum linea reflexionis.
Et hic eſt ſitus prædictus. Eadem poterit adhiberi operatio in ſpeculo py-
ramidali exteriore:
& idem patebit ſiue ſintimagines rerum uiſarum in ſectionibus pyramidalibus,
ſiue in ijs, quæ fiunt ſecundum lineas longitudinis.
5. Rectarum linearum ab eodem uiſibilis puncto in ſpecula planum uel conuexum caden-
tium: minima eſt perpendicularis. 21 p 1.
SI à puncto uiſo ad ſpeculi ſuperficiem ducantur lineę: quæ perpendicularis eſt, minor eſt quali
bet alia.
Quoniã quælibet alia prius ſecat communẽ lineã ſuperficiei cõtingentis ſpeculum, in
quam orthogonaliter cadit perpendicularis, & ſuperficiei reflexionis, antequã ueniat ad ſpe-
culum:
& quælibet linea à puncto uiſo in hac ſuperfi-
38[Figure 38]d b c e f g b d cie, ad hanc lineã cõmunẽ ducta, eſt maior perpendi
culari [per 19 p 1] quia maiorẽ reſpicit angulũ [rectũ
nẽpe a e f in triangulo a e f.
] Quare patet propoſitũ.
6. In ſpeculo ſpbærico cauo, imago uidetur in
concurſu perpendicularis incidentiæ & lineæ refle
xionis. 37 p 5.
IN ſpeculis ſphæricis concauis comprehendun-
tur imagines quædam ultra ſpeculum:
quædam
in ſuperficie:
quædam citra ſuperficiem. Et harũ
quædam comprehenduntur in ueritate, quædam
præter ueritatem.
Omnes, quarum comprehenditur
ueritas, apparent in loco ſectionis perpendicularis
& lineæ reflexionis:
quod ſic patebit. Fiat pyramis,
& eius axis ſit orthogonalis ſuper baſim:
& diame-
ter baſis ſit minor medietate diametri ſphæræ:
& li-
nea longitudinis pyramidis, ſit maior eadẽ ſemidia-
metro:
& ſecetur ex parte baſis, ad quantitatẽ eius, ſcilicet ſemidiametri: & fiat ſuper ſectionẽ circu
lus:
& ſecetur pyramis ſuper hũc circulũ. Poſtea in medio ſpeculi fiat circulus ad quantitatẽ baſis py
ramidis remanentis:
& aptetur huic circulo pyramis, & firmetur cum cera. Deinde ſtatuatur uiſus
in ſitu, in quo imaginem pyramidis poſsit comprehendere:
& adhibeatur lux, ut certior fiat com-
prehenſio:
non uidebis quidem pyramidem huic coniumctam, ſed comprehendes hanc ultra ſpecu-
lum extenſam:
unde apparebit pyramis quædam continua, cuius baſis ultra ſpeculum eſt, & pars
cius pyramis cerea.
Et ſi in hac pyramide ſignetur linea longitudinis cum incauſto: uidebitur hæc
linea protendi ſuper ſuperficiẽ pyramidis apparentis.
Et quoniã uertex pyramidis eſt centrũ ſphæ-
ræ:
linea à uertice ſecundum longitudinem pyramidis ducta, erit perpendicularis ſuper lineam, con
tingentem quemlibet circulum ſphæræ, per caput lineæ tranſeuntem[quodlibet enim conilatus æ-
quatur ſemidiametro ſphæræ per fabricam:
uertex igitur coni eſt centrum maximi in ſphæra circu-
li:
cuius ſemidiameter eſt latus: itaque per 18 p 3 ad lineam tan gentem eſt perpendiculare. ] Quare
quælibet linea longitudinis pyramidis apparentis, eſt perpendicularis ſuper lineam, contingen-
tem lineam cõmunem ſuperficiei reflexionis & ſuperficiei ſphæræ:
quę quidem linea cõmunis eſt
circulus [per 1 th 1 ſphæ.
] & quodlibet punctum pyramidis in hac uidetur perpendiculari: & quæ-
libet perpendicularis eſt in ſuperficie reflexionis [per 23 n 4:
] quoniam punctum uiſum & ima-
go eius ſunt in perpendiculari, & in hac ſuperficie:
& omnis imago comprehenditur in linea re-
flexionis [per 21 n 4.
] Quare imago cuiuſcũq; puncti pyramidis, erit in puncto ſectionis perpendi-

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index