Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

Page concordance

< >
Scan Original
111 85
112 86
113 87
114 88
115 89
116 90
117 91
118 92
119 93
120 94
121 95
122 96
123 97
124 98
125 99
126 100
127 101
128 102
129 103
130 104
131 105
132 106
133 107
134 108
135 109
136 110
137 111
138 112
139 113
140 114
< >
page |< < (109) of 376 > >|
135109LIBER V. CAPUT V. tudo dividatur in partes quatuor; uti tres efficiantur regiones cellarum
transverſae
deſignatae, una harmoniae, altera chromatos, tertia diatoni:
et ab imo, quae erit prima, ea ex harmonia collocetur, ita uti in minore
theatro
ſupra ſcriptum eſt.
In mediana autem parte, prima in extremis
cornibus
ad chromaticen hyperbolaeon habentia ſonitum, ponantur:
in
ſecundis
ab his diateſſaron, ad chromaticen diezeugmenon:
in tertiis dia-
teſſaron
, ad chromaticen ſynemmenon:
in quartis diateſſaron ad chroma-
ticenmeſon
;
quintis diateſſaron ad chromaticenhypaton: ſextis ad parame-
ſen
, quod et in chromaticen hyperbolaeon, diapente, et ad chromaticen-
meſon
, diateſſaron, habeant conſonantiae communitatem.
In medio nihil
eſt
collocandum;
ideo quod ſonituum nulla alia qualitas in chromatico
genere
ſymphoniae conſonantiam poteſt habere.
In ſumma vero diviſio-
ne
et regione cellarum, in cornibus primis ad diatonon hyperbolaeon, fa-
bricata
vaſa ſonitu ponantur:
in ſecundis diateſſaron ad diatonondiezeug-
menon
;
tertiis diateſſaron, ad diatonon ſynemmenon; quartis diateſſaron,
ad
diatononmeſon:
quintis diateſſaron, ad diatononhypaton: ſextis diateſ-
ſaron
, ad proslambanomenon:
in medio ad meſen, quod ea et ad pros-
lambanomenon
, diapaſon, et diatonon hypaton, diapente habet ſymphoni-
arum
communitates.
Haec autem ſi quis voluerit ad perſectum facile
perducere
, animadvertat in extremo libro diagramma muſica ratione de-
ſignatum
, quod Ariſtoxenus magno vigore et induſtria generatim diviſis
modulationibus
conſtitutum reliquit:
de quo ſi quis ratiocinationibus his
attenderit
, et ad naturam vocis et ad audientium delectationes facilius
valuerit
theatrorum efficere perfectiones.
Dicet aliquis forte, multa the-
atra
Romae quotannis facta eſſe, neque ullam rationem harum rerum in
his
fuiſſe.
Sed erravit in eo, quod omnia publica lignea theatra tabula-
tiones
habent complures, quas neceſſe eſt ſonare.
Hoc vero licet anim-
advertere
etiam a citharoedis, qui ſuperiore tono cum volunt canere, ad-
vertunt
ſe ad ſcenae valvas, et ita recipiunt ab earum auxilio

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index