Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

List of thumbnails

< >
121
121 (95)
122
122 (96)
123
123 (97)
124
124 (98)
125
125 (99)
126
126 (100)
127
127 (101)
128
128 (102)
129
129 (103)
130
130 (104)
< >
page |< < (109) of 376 > >|
135109LIBER V. CAPUT V. tudo dividatur in partes quatuor; uti tres efficiantur regiones cellarum
transverſae deſignatae, una harmoniae, altera chromatos, tertia diatoni:
et ab imo, quae erit prima, ea ex harmonia collocetur, ita uti in minore
theatro ſupra ſcriptum eſt.
In mediana autem parte, prima in extremis
cornibus ad chromaticen hyperbolaeon habentia ſonitum, ponantur:
in
ſecundis ab his diateſſaron, ad chromaticen diezeugmenon:
in tertiis dia-
teſſaron, ad chromaticen ſynemmenon:
in quartis diateſſaron ad chroma-
ticenmeſon;
quintis diateſſaron ad chromaticenhypaton: ſextis ad parame-
ſen, quod et in chromaticen hyperbolaeon, diapente, et ad chromaticen-
meſon, diateſſaron, habeant conſonantiae communitatem.
In medio nihil
eſt collocandum;
ideo quod ſonituum nulla alia qualitas in chromatico
genere ſymphoniae conſonantiam poteſt habere.
In ſumma vero diviſio-
ne et regione cellarum, in cornibus primis ad diatonon hyperbolaeon, fa-
bricata vaſa ſonitu ponantur:
in ſecundis diateſſaron ad diatonondiezeug-
menon;
tertiis diateſſaron, ad diatonon ſynemmenon; quartis diateſſaron,
ad diatononmeſon:
quintis diateſſaron, ad diatononhypaton: ſextis diateſ-
ſaron, ad proslambanomenon:
in medio ad meſen, quod ea et ad pros-
lambanomenon, diapaſon, et diatonon hypaton, diapente habet ſymphoni-
arum communitates.
Haec autem ſi quis voluerit ad perſectum facile
perducere, animadvertat in extremo libro diagramma muſica ratione de-
ſignatum, quod Ariſtoxenus magno vigore et induſtria generatim diviſis
modulationibus conſtitutum reliquit:
de quo ſi quis ratiocinationibus his
attenderit, et ad naturam vocis et ad audientium delectationes facilius
valuerit theatrorum efficere perfectiones.
Dicet aliquis forte, multa the-
atra Romae quotannis facta eſſe, neque ullam rationem harum rerum in
his fuiſſe.
Sed erravit in eo, quod omnia publica lignea theatra tabula-
tiones habent complures, quas neceſſe eſt ſonare.
Hoc vero licet anim-
advertere etiam a citharoedis, qui ſuperiore tono cum volunt canere, ad-
vertunt ſe ad ſcenae valvas, et ita recipiunt ab earum auxilio

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index