Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

List of thumbnails

< >
131
131
132
132
133
133
134
134 (83)
135
135 (84)
136
136 (85)
137
137 (86)
138
138
139
139
140
140
< >
page |< < (84) of 434 > >|
13584CHRISTIANI HUGENII qualem diximus per tangentes cycloidis V S, M T & c. Er-
11De motu
IN CY-
CLOIDE.
go, ſicut ſe habent omnes ſimul priores ad omnes eas ad
quas ipſæ referuntur, hoc eſt, ſicut tota F G ad tangentes
omnes Χ Δ, Γ Σ, &
c. ita tempus quo percurritur tota B I
cum celeritate dimidia ex Β Θ, ad tempora omnia motuum
quales diximus per tangentes cycloidis V S, M T, &
c . 22Prop. 2.
Archimedis
de Sphæ-
roid. &
Conoid.
Et invertendo itaque, tempora motuum dictorum per tan-
gentes cycloidis, ad tempus per rectam B I cum celeritate
dimidia ex B Θ, eandem rationem habebunt quam dictæ tan-
gentes omnes circumferentiæ F H ad rectam F G;
ac mi-
norem proinde quam arcus F O ad rectam eandem F G;
quia arcus F Φ, ideoque omnino & arcus F O major eſt
dictis omnibus arcus F H tangentibus .
Atqui tempus 33Prop. 20.
huj.
B E poſt N B, ad tempus per B I cum celeritate dimidia ex
B Θ, poſuimus eſſe ut arcus F O ad rectam F G.
Ergo
dicta tempora omnia per tangentes cycloidis minora ſimul
erunt tempore per B E poſt N B, cum antea majora eſſe os-
tenſum ſit;
quod eſt abſurdum. Itaque tempus per arcum
cycloidis B E, ad tempus per tangentem B I, cum celerita-
te dimidia ex Β Θ vel ex F A, non habet majorem rationem
quam arcus circumferentiæ F H ad rectam F G.
Habeat jam, ſi poteſt, minorem. Ergo tempus aliquod
majus tempore per arcum B E, (ſit hoc tempus Z) erit ad
tempus dictum per B I, ut arcus F H ad rectam F G.
Quod ſi jam ſumatur arcus N M æqualis altitudine cum
44TAB. X.
Fig. 2.
arcu B E, ſed cujus terminus ſuperior N ſit humilior puncto
B, erit tempus per arcum N M majus tempore per arcum
BE .
Manifeſtum autem quod punctum N tam 55Prop. 22.
huj.
ſumi poteſt puncto B, ut differentia dictorum temporum ſit
quamlibet exigua, ac proinde minor ea qua tempus Z ſupe-
rat tempus per arcum B E.
Sit itaque punctum N ita ſum-
ptum.
Unde quidem tempus per N M minus erit tempore Z,
habebitque proinde ad dictum tempus per B I, cum dimi-
dia celeritate ex Β Θ, minorem rationem quam arcus F H ad
rectam F G.
Habeat ergo eam quam arcus L Had rectam F G.
Dividatur jam F G in partes æquales F P, P Q, & c.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index