Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Page concordance

< >
Scan Original
21 7
22 8
23 9
24 10
25 11
26 12
27 13
28 14
29 15
30 16
31 17
32 18
33 19
34 20
35 21
36 22
37 23
38 24
39 25
40 26
41 27
42 28
43 29
44 30
45 31
46 32
47 33
48 34
49 35
50 36
< >
page |< < (121) of 795 > >|
135121DE MAGNETE. conſpici poſſunt poſito Magnete ſupra ſpeculum vitreum, infra quod
alba jacet charta;
nulla enim ſuperficies datur lævigatior, ſupra quam
ferrea Scobs, vel pulvis Indicus, in ſeries magis ordinatas diſponi
poteſt.
Quicunque has ſeries circa Magnetem primo intuetur, extemplo
judicaret eas a circumfluente circa lapidem Fluido pendere, quod
delatum inter Ferri partes, eas tam juſto diſponeret ordine, cum
viam ſibi quærit, atque Scobis partes, ut totidem obſtacula, removet:
attendenti autem nihil minus verum eſſe apparet; cum enim Scobs
ferrea ſit admodum gravis &
craſſa, debebit id fluidum, quod eam
e loco moveret, ordinaretque, eſſe copioſum, veloci actem motu, &

magnarum virium;
id igitur facilius movebit, propellet, disjiciet aut
ordinabit Scobem parteſve corporum leviſſimas, uti farinam frumenti,
Scobem Ligni, Eboris, Stanni, Cupri;
quam graviſſimas Ferri: verum
hæc omnia circa Magnetem ſparſa non in ſeries diſponuntur, non mo-
ventur, ſed jacent quieta, uti ceciderunt, ac ſi nullus afforet Magnes, an
igitur fingipoteſt fluidum, quod corpora moveret craſſiora &
gravia, in
leviſſima autem operari non poſſet?
ſed non fluere in intervallis
ſerierum dicatur fluidum, verum per ipſam Scobis ſubſtantiam, &

ea ideo ita ordinari;
hoc conceſſo, quæram quomodo id fluidum
non moveat partes leviſſimas farinæ, quibus occurrit, &
quas penetrat,
cum moveat Ferri partes graviſſimas?
& 2°. quomodo Scobs ferrea
in ſeries intervalla relinquentes ordinetur, &
non partes juxta ſe
poſitas tantum habeat?
Quas difficultates nemo ſolvet facile, prius-
quam indolem virium Magneticarum melius intellexerimus.
EXPERIMENTUM LXVII.
Sternebatur limatura Ferri ſupra parallelopipedum ferreum 6
pollices craſſum, cujus inferiori extremo applicatus fuit Magnes,
illico Limatura recta ſurſum erigebatur:
indicio vim Magnetis tranſire
quoque per Ferrum, etiamſi craſſiſſimum.
Deinde ſupra aliud parallelopipedum ferreum, unum pollicem craſ-
ſum, limatura Ferri ſatis denſe ſpargebatur, huic iterum præcedens
parallelopipedum 6 pollicum impoſitum, ejuſque parti ſuperiori in-
jecta quoque fuit Ferri Limatura, tum Magnes infimo

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index