Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
121
121 (109)
122
122 (110)
123
123 (111)
124
124 (112)
125
125 (113)
126
126 (114)
127
127 (115)
128
128 (116)
129
129 (117)
130
130 (118)
< >
page |< < (124) of 672 > >|
Dand. Multo ambitioſiùs philoſopharemur, quàm veritatis
amor
poſtulat, ſi omnium aſſenſionem atque approbationem qua-
ſi
iuſtam ac debitam expectaremus.
Satis eſt, ſi, qui nobis in re-
rum
Phyſicarum inueſtigatione Phyſicè progredientibus, quà lux
aliqua
veritatis affulget, adhærere voluerint, nihil præiudicati
afferant
.
Cœterùm ſicut ab animis conſuetudine imbutis peten-
dum
non eſt veritatis conſilium, ita eos approbatores fruſtra ſpe-
raremus
, qui certis quibuſdam deſtinatiſque ſententijs quaſi addi-
cti
, &
conſecrati, vni philoſophandi methodo ancillantur, aut
abſtractis
ratiocinationibus ſe iamdudum mancipârunt.
Quam
indicaſti
, Gradonice, igniculorum cum limâ comparationem,
non
omnino probo:
ſi enim igniculi inciderent in corpus ita in
ſuas
omnes minimas particulas diſſolutum, vt nullo planè nexu,
neque
inuicem, neque cum alijs interiectis, copularentur, fortaſ-
ſe
ex illorum agitatione diſſiparentur particulæ, quemadmodum
arida
&
minuta pulueris granula vento etiam leniter flanter diſij-
ciuntur
:
ſic, vt ego quidem arbitror, ſummo viatorum incom-
modo
, æſtiuo ſolis calore excitantur minutiſſimi viarum puluiſcu-
li
.
Verùm vix aliquid huiuſmodi habemus, immo fortaſſe ne
vix
quidem, quod in omnia ſua minima Phyſica comminutum,
nihil
admiſtum habeat extrarium, cui coagmententur plura mi-
nima
ad molem aliquam conflandam, aut (ſi quid id genus apud
nos
omnino ſincerum reperitur) ea ſit minimarum particularum
figura
, vt nulla ſint corpuſcula curuata, &
quaſi adunca, quæ
ſe
viciſſim apprehendant.
Certè in liquoribus, nec ijs tantùm,
quos
compoſitos nouimus admiſtum habere ſalem, vt in melicra-
to
aut oxyſaccharo, ſed quos maximè ſimplices habemus, vt in
aquâ
, particulas aliquantulum cohærere indicat gutta ex depleto
vaſe
pendens, aut in globulum conformata herbarum folijs

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index