Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

List of thumbnails

< >
131
131
132
132
133
133
134
134 (83)
135
135 (84)
136
136 (85)
137
137 (86)
138
138
139
139
140
140
< >
page |< < (85) of 434 > >|
13685HOROLOG. OSCILLATOR. quarum unaquæque minor ſit arcus cycloidis B N altitudine,
11De motu
IN CY-
CLOIDE.
itemque minor altitudine arcus circumferentiæ F L;
& ad-
ditâ ad F G unâ earum partium G ζ, ducantur à punctis di-
viſionum rectæ baſi D C parallelæ, &
ad tangentem B Θ
terminatæ, P O, Q K, &
c; itemque à puncto ζ recta ζ Ω
quæ ſecet cycloidem in V, circumferentiam in η;
quibus-
que in punctis ductæ parallelæ ſecant circumferentiam F H,
ab iis tangentes deorſum ducantur usque ad proximam quæ-
que parallelam, velut θ Δ, Γ Σ:
Quarum infima à puncto
Η ducta occurrat rectæ ζ Ω in X.
Similiter vero & à pun-
ctis, in quibus dictæ parallelæ occurrunt cycloidi, ducan-
tur totidem tangentes deorſum, velut S Λ, T Ξ, &
c. qua-
rum infima, tangens nempe à puncto E ducta, occurrat re-
ctæ ζ Ω in R.
Quia igitur P ζ æqualis eſt F G altitudini arcus B E,
cui æqualis eſt ex conſtructione altitudo arcus N M, erit &

P ζ æqualis altitudini arcus N M.
Eſt autem recta P O ex
conſtructione ſuperior termino N.
Ergo & ζ Ω, & in ea
punctum V, ſuperius termino M.
Quare, cum arcus S V
æqualis ſit altitudinis cum arcu N M, ſed termino S ſubli-
miore quam N, erit tempus per S V brevius tempore per N M.
22Prop. 22.
huj.
Atqui tempus per tangentem S Λ, cum celeritate æqua-
bili ex B S, brevius eſt tempore deſcenſus accelerati per ar-
cum S T, incipientis in S.
Nam celeritas ex B S, qua to-
ta S Λ transmiſſa ponitur, æqualis eſt celeritati ex S T 33Prop. 8.
huj.
quæ motui per arcum S T in fine demum acquiritur;
ipſa-
que S Λ minor eſt quam S T.
Similiter tempus per tangen-
tem T Ξ, cum celeritate æquabili ex B T, brevius eſt tem-
pore deſcenſus accelerati per arcum T Y poſt S T;
quum
celeritas ex B T, qua tota T Ξ transmiſſa ponitur, ſit æqua-
lis celeritati ex S Y, quæ in fine demum acquiritur motui
dicto per arcum T Y poſt S T;
ipſaque T Ξ minor ſit arcu
T Y.
Atque ita tempora omnia motuum æquabilium per
tangentes cycloidis, cum celeritatibus per ſingulas quantæ
acquiruntur deſcendendo ex B usque ad punctum ipſarum
contactus, breviora ſimul erunt tempore deſcenſus

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index