136AD LECTOREM.
operationibus analyticis, ſeu arithmeticæ vulgaris,
proportio enim nobis notior eſt in numeris ſeu in
quantitate diſcreta, quam in continua, neque ve-
reor poſt Carteſium has operationes in geometriam
adducere.
Primo itaque ſciendum eſt nos ſemper
nobis proponere quantitates commenſurabiles, ſeu
quæ inter ſe ſunt ut numerus ad numerum;
pro-
portionem enim incommenſur abilem niſi relativè ad
commenſurabilem nullo modo percipimus, habet enim
in ſe neſcio quid infiniti, mentem noſtram obtun-
dens &
ſimplicem perceptionem impediens:
deinde
ex illis quinque operationibus arithmeticis, duæ
ſunt tantum ſimplices, additio &
ſubſtractio;
mul-
tiplicatio enim eſt compoſita ex additione, &
divi-
ſio ex ſubſtractione;
&
extractio radicum, quæ in
genere nihil aliud eſt quam inventio proportionis
commenſurabilis, quæ quam proximè accedit ad
proportionem analyticam incommenſur abilem, com-
ponitur ex præcedentibus quatuor;
&
noſtra ſexta
operatio quæ in genere nihil aliud eſt quam inven-
tio proportionis commenſurahilis, quam proximè
accedentis ad noſtram proportionem non analyticam,
componitur ex prioribus quinque.
Advertendum
quoque eſt ſicut numeri fracti nunquam procedunt
ex integrorum additione, ſubductione, multiplica-
tione, ſed tantum ex diviſione;
&
numeri incom-
menſurabiles nunquam procedunt ex commenſura-
bilium additione, ſubductione, multiplicatione,
diviſione, ſed tantum ex radicum extractione;
Scan | Original |
---|---|
71 | 359 |
72 | 360 |
73 | 361 |
74 | 362 |
75 | 363 |
76 | 364 |
77 | 365 |
78 | 366 |
79 | |
80 | |
81 | |
82 | 367 |
83 | 368 |
84 | 369 |
85 | 370 |
86 | 371 |
87 | 372 |
88 | 373 |
89 | 374 |
90 | 375 |
91 | 376 |
92 | |
93 | |
94 | |
95 | 377 |
96 | 378 |
97 | 379 |
98 | 380 |
99 | 381 |
100 | 382 |