Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
131 119
132 120
133 121
134 122
135 123
136 124
137 125
138 126
139 127
140 128
141 129
142 130
143 131
144 132
145 133
146 134
147 135
148 136
149 137
150 138
151 139
152 140
153 141
154 142
155 143
156 144
157 145
158 146
159 147
160 148
< >
page |< < (124) of 672 > >|
136124Diſſertatio Quinta. euaneſcens in auras abit, quia particulæ volatiles ab igni-
culis excitatæ atque agitatæ, leuiſſimâ vi inuicem diuel-
luntur.
Grad. Haud dubium, quin aliqui liquores præ alijs faciliùs ſol-
uantur in halitum calore vrgente:
ſed id contingere ex igniculo-
rum ſeſe agitantium impulſione particulas ſenſim abſtrahente, pe-
rinde quaſi ac cum adducta reductaque lima chalybem, aut ferrum,
aut argentum, in ſcobem comminuit, non vnâ omnes voce, &
con-
ſenſu, approbabunt.
Dand. Multo ambitioſiùs philoſopharemur, quàm veritatis
amor poſtulat, ſi omnium aſſenſionem atque approbationem qua-
ſi iuſtam ac debitam expectaremus.
Satis eſt, ſi, qui nobis in re-
rum Phyſicarum inueſtigatione Phyſicè progredientibus, quà lux
aliqua veritatis affulget, adhærere voluerint, nihil præiudicati
afferant.
Cœterùm ſicut ab animis conſuetudine imbutis peten-
dum non eſt veritatis conſilium, ita eos approbatores fruſtra ſpe-
raremus, qui certis quibuſdam deſtinatiſque ſententijs quaſi addi-
cti, &
conſecrati, vni philoſophandi methodo ancillantur, aut
abſtractis ratiocinationibus ſe iamdudum mancipârunt.
Quam
indicaſti, Gradonice, igniculorum cum limâ comparationem,
non omnino probo:
ſi enim igniculi inciderent in corpus ita in
ſuas omnes minimas particulas diſſolutum, vt nullo planè nexu,
neque inuicem, neque cum alijs interiectis, copularentur, fortaſ-
ſe ex illorum agitatione diſſiparentur particulæ, quemadmodum
arida &
minuta pulueris granula vento etiam leniter flanter diſij-
ciuntur:
ſic, vt ego quidem arbitror, ſummo viatorum incom-
modo, æſtiuo ſolis calore excitantur minutiſſimi viarum puluiſcu-
li.
Verùm vix aliquid huiuſmodi habemus, immo fortaſſe ne
vix quidem, quod in omnia ſua minima Phyſica comminutum,
nihil admiſtum habeat extrarium, cui coagmententur plura mi-
nima ad molem aliquam conflandam, aut (ſi quid id genus apud
nos omnino ſincerum reperitur) ea ſit minimarum particularum
figura, vt nulla ſint corpuſcula curuata, &
quaſi adunca, quæ
ſe viciſſim apprehendant.
Certè in liquoribus, nec ijs tantùm,
quos compoſitos nouimus admiſtum habere ſalem, vt in melicra-
to aut oxyſaccharo, ſed quos maximè ſimplices habemus, vt in
aquâ, particulas aliquantulum cohærere indicat gutta ex depleto
vaſe pendens, aut in globulum conformata herbarum folijs

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index