operationibus analyticis, ſeu arithmeticæ vulgaris,
proportio enim nobis notior eſt in numeris ſeu in
quantitate diſcreta, quam in continua, neque ve-
reor poſt Carteſium has operationes in geometriam
adducere. </s>
<s xml:id="echoid-s2682" xml:space="preserve">Primo itaque ſciendum eſt nos ſemper
nobis proponere quantitates commenſurabiles, ſeu
quæ inter ſe ſunt ut numerus ad numerum; </s>
<s xml:id="echoid-s2683" xml:space="preserve">pro-
portionem enim incommenſur abilem niſi relativè ad
commenſurabilem nullo modo percipimus, habet enim
in ſe neſcio quid infiniti, mentem noſtram obtun-
dens & </s>
<s xml:id="echoid-s2690" xml:space="preserve">extractio radicum, quæ in
genere nihil aliud eſt quam inventio proportionis
commenſurabilis, quæ quam proximè accedit ad
proportionem analyticam incommenſur abilem, com-
ponitur ex præcedentibus quatuor; </s>
<s xml:id="echoid-s2692" xml:space="preserve">noſtra ſexta
operatio quæ in genere nihil aliud eſt quam inven-
tio proportionis commenſurahilis, quam proximè
accedentis ad noſtram proportionem non analyticam,
componitur ex prioribus quinque. </s>
<s xml:id="echoid-s2693" xml:space="preserve">Advertendum
quoque eſt ſicut numeri fracti nunquam procedunt
ex integrorum additione, ſubductione, multiplica-
tione, ſed tantum ex diviſione; </s>