Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Page concordance

< >
Scan Original
151 94
152 95
153 96
154
155
156
157 97
158 98
159 99
160 100
161 101
162 102
163 103
164 104
165
166
167
168 105
169 106
170
171
172
173 107
174 108
175 109
176 110
177 111
178 112
179
180
< >
page |< < (86) of 434 > >|
13786CHRISTIANI HUGENII per arcum S V. Eadem vero & longiora eſſent, ut nunc
11De motu
IN CY-
CLOIDE.
oſtendemus.
Eſt enim tempus dictum per tangentem S Λ, cum cele-
ritate æquabili ex B S, ad tempus per rectam O K cum ce-
leritate æquabili dimidia ex B Θ, ſicut tangens ſemicirculi
θ Δ ad rectam P Q .
ſimiliterque tempus per 22Prop.
præced.
Τ Ξ, cum celeritate æquabili ex B T, eſt ad tempus per
rectam Κ Ψ cum celeritate æquabili dimidia ex B Θ, ut tan-
gens Γ Σ ad rectam Q Π.
Atque ita deinceps ſingula tem-
pora per tangentes cycloidis, quæ ſunt eadem ſupra dictis,
erunt ad tempora motus æquabilis per partes ſibi reſponden-
tes rectæ O Ω, cum celeritate dimidia ex B Θ, ut tangen-
tes circumferentiæ θ η, iisdem parallelis incluſæ, ad partes
rectæ P ζ ipſis reſpondentes.
Unde, ut in priori parte de-
monſtrationis, concludetur omnes ſimul rectas P Q, Q Π
&
c. hoc eſt, totam P ζ eſſe ad omnes ſimul tangentes θ Δ,
Γ Σ, &
c. ſicut tempus quo percurritur tota O Ω, cum ce-
leritate dimidia ex B Θ, ad tempora omnia motuum quales
diximus per tangentes cycloidis S Λ, T Ξ, &
c. Quare &
convertendo, tempora omnia per tangentes cycloidis, eam
rationem habebunt ad tempus dictum motus æquabilis per
rectam Ο Ω, ſive per B I, quam dictæ tangentes omnes ar-
cus θ η ad rectam P ζ vel F G, ac proinde majorem quam
arcus L H ad rectam F G;
eſt enim arcus θ H, adeoque
33Prop. 20.
huj.
etiam omnino arcus L H, minor dictis tangentibus arcus θ η .
Sed tempus per N M poſuimus ab initio ad idem tempus per
B I ſe habere ut arcus L H ad rectam F G.
Ergo tempus per
N M, multoque magis tempus per S V, minuserit tempore
per tangentes cycloidis.
Quod eſt abſurdum, cum hoc tempus,
illo per arcum S V, antea minus oſtenſum fuerit.
Patet igi-
tur tempus per arcum cycloidis B E ad tempus per tangen-
tem B I cum celeritare æquabili dimidia ex B Θ, non mi-
norem rationem habere quam arcus F H ad rectam F G.
Sed nec majorem habere oſtenſum fuit. Ergo eandem habeat
neceſſe eſt.
quod erat demonſtrandum.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index