Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
21
21 (9)
22
22 (10)
23
23 (11)
24
24 (12)
25
25 (13)
26
26 (14)
27
27 (15)
28
28 (16)
29
29 (17)
30
30 (18)
< >
page |< < (126) of 672 > >|
138126Diſſertatio Quinta. que tamen terram aut panem itidem rareſcere dicimus, vt aquam
in fumum abeuntem.
Longè ſcilicet aliud eſt intrà diſtractarum
particularum interualla admittere ætherem, commune corpus per
omnia diffuſum, aliud eſt ingeſto humore aërem aut ætherem à
poris excludi, eodemque humore abundantiùs irrumpente, ter-
ræ aut panis particulas propelli, ex quo oritur tumor.
Quando
aqua in vaporem ſoluitur vi Caloris, tria contingere intelligo:
primùm ſe inſinuant igniculi in aquam, atque peruadunt, eo-
rumque incurſione pulſantur, &
agitantur particulæ. Alterum
huic impulſioni conſequens eſt, quod aqueæ particulæ dum com-
mouentur, à ſe inuicem digredientes locum ampliorem occupant,
molemque maiorem præſeferunt.
Tertium eſt, quod in interual-
la inter diſiunctas aquæ particulas interiecta, vbi ſe agitant igni-
culi, ſuccedit æther ex proximo corpore tantiſper compreſſo ex-
preſſus:
neque enim fieri poteſt, vt corpus aliquod ad ampliora
ſpatia ſe explicet, quin proximum ſe contrahere cogatur, aut
ſaltem propulſum comprimat aliud ſibi cohærens.
Ex his tribus
primum tanquam cauſa antegreditur raritatem aquæ, immiſſio
quippe igniculorum effectrix eſt diffuſionis partium:
tertium hanc
dilatationem conſequitur, ſuccedente æthere in interualla, ne
quid inane reliquatur.
Quare, licèt in rarefactione contingat
alienorum corpuſculorum admiſtio, ſiuè vt quid antecedens, ſi-
ue vt quid conſequens raritatem, ipſa tamen raritatis notio in eo
conſiſtit, quod multum loci exigua materia occupet, quę pro-
pterea rareſcere dicitur, cùm ad ampliora ſpatia ſe explicat.
Cum
igitur in motu corpus occupet ſpatium, per quod mouetur, ac pro-
pterea plus occupet ſpatij in motu, quàm quieſcens, fieri non
poteſt, quin ad ampliora ſpatia ſe dilatet incaleſcens, quando-
quidem eius particulæ agitantur:
ideò Calor dicitur cauſa ra-
ritatis.
Maur. Perdifficilis & perobſcura quæſtio eſt de Rarefactione, in
quam nec aduertentes delapſi eſtis:
ſi verò illam in Vulgarem &
Philoſophicam, vt quibuſdam placet, partiri volueritis, nullus
erit diſputandi ſinis, &
inſtituta noſtra de Calore diſſertatio, ex
huius immiſſione, in fumum reſoluta abibit.
Quapropter ſiuè
ſola contingat particularum diſtractio admiſſo in interualla æthe-
re, ſiue diſtractæ particulæ ampliorem Vbicationem nacte maio-
rem in molem excreſcant, ſiue quacunque tandem aliâ

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index