Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
131
131 (119)
132
132 (120)
133
133 (121)
134
134 (122)
135
135 (123)
136
136 (124)
137
137 (125)
138
138 (126)
139
139 (127)
140
140 (128)
< >
page |< < (127) of 672 > >|
139127De Calore. contingat rarefactio, quam Philoſophicam vocant, non magno-
pere noſtra iutereſt;
ſatis enim habemus, ſi irrumpentibus & agi-
tatis igniculis incaleſcat humor, qui &
aliquando igni admotus
feruet ebulliens, &
in fumum abit adeò vrentem, vt non ſolùm con-
cluſę vitreis vaſculis herbæ exudent liquorem, verùm etiam eodem
illo fumo per tubi anguſtias erumpente redigi in calcem valeat Cor-
nu Cerui.
Grad. Non in ſolo igitur hypocauſti aëre igniculos agitatos ir-
repere ſenſim in expoſiti laticis particulas dicendum videtur, ſed
vt à ſubiectis aut circumpoſitis prunis in ahenum, fictilemue ollam
penetrare igniculos, immiſceri liquori, partes omnes agita-
re vehementiùs, bullas excitare, ex ijfque erumpere in
fumum ſecum pariter rapiendo attenuatas liquoris parti-
culas.
Dand. De hoc nullus mihi relinquitur dubitandi locus. Si enim
Alabaſtri fruſtum in mortario contuſum, atque in tenuiſſimum
puluerem (vulgus *Impalpabilem*, Chymiſtæ *Alchool* dicerent)
redactum, &
pollinario cribro tranſmiſſum, vaſi ferreo aut cu-
preo immittas, cui ignis ſubiectus ſit primùm quidem lentus,
deinde gradatim auctus, ita puluiſculis immiſcentur igniculi, vt
quid fiat ex illis quaſi fluidum, &
liquorem motu imitetur, ſi vas
inclinetur in latus;
nihil tamen humoris ibi deprehenditur. Qua-
propter igniculos per vaſis meatus irrepere vix negari à quoquam
poteſt.
Grad. Id ſi ita eſt, per omnìa permeent & tranſeant igniculi,
neceſſe eſt, per æs, per lapidem, per vitrum, quod tamen minimè
poros admittere conſtans eſt plurimorum opinio.
Maur. Quod quidem ad vitrum ſpectat (ex quo vtpote perſpi-
cuo facilis eſt de cœteris coniectura) maiores omni exceptione te-
ſtes qui ſe vidiſſe aſſerunt, producere poſſem:
ſed leui ſumptu,
nec multo labore vobis ipſis experimentum capere licebit.
Vi-
tream phialam (quæ tamen nulli adiecto pedi in@itatur) aquâ ex
puteo aut ex fonte hauſtâ replete, eamque candentibus carboni-
bus imponite:
vbi illa ſatis incaluerit, tum follium flatu cineres
ex prunis decutite, ipſaſque aſſiduo flatu vrgete:
demum flam-
mulas per aquam aſcendentes conſpicietis, quæ vobis vberiorem
philoſop handi materiam ſuppeditabunt.
Quod ſi fortè ſuſpice-
mini, an flammulæ aſcendentes ſint, an verò rutilantium

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index