Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

Page concordance

< >
Scan Original
41 15
42 16
43 17
44 18
45 19
46 20
47 21
48 22
49 23
50 24
51 25
52 26
53 27
54 28
55 29
56 30
57 31
58 32
59 33
60 34
61 35
62 36
63 37
64 38
65 39
66 40
67 41
68 42
69 43
70 44
< >
page |< < (113) of 376 > >|
139113LIBER V. CAPUT VIII.
CAPUT VIII.
De tribus ſcenarum generibus, et theatris Graecorum.
Genera autem ſunt ſcenarum tria: unum quod dicitur tragicum; alte-
rum comicum;
tertium ſatyricum. Horum autem ornatus ſunt inter ſe-
diſſimili diſparique ratione:
quod tragicae deformantur columnis et faſti-
giis et ſignis, reliquisque regalibus rebus:
Comicae autem aedificiorum
privatorum et menianorum habent ſpeciem, perfectusque feneſtris diſpo-
ſitos imitatione communium aedificiorum rationibus:
Satyricae vero or-
nantur arboribus, ſpeluncis, montibus, reliquisque agreſtibus rebus, in to-
piarii operis ſpeciem deformatis.
In Graecorum theatris non om- nia iisdem rationibus ſunt facienda: quod primum in ima circinatione,
ut in Latino trigonorum quatuor, in eo quadratorum trium anguli circi-
nationis lineam tangunt:
Et cujus quadrati latus eſt proximum ſcenae
praeciditque curvaturam circinationis, ea regione deſignatur ſinitio pro-
ſcenii (Cd):
et ab ea regione ad extremam circinationem curvaturae paral-
lelos linea deſignatur, in qua conſtituitur frons ſcenae (f g):
per cen-
trumque orcheſtrae (A) proſcenii regione parallelos linea deſcribitur, et
qua ſecat circinationis lineas dextra ac ſiniſtra in cornibus hemicycli, cen-
tra (D.
E) deſignantur: et circino collocato in dextra (D) ab intervallo
ſiniſtro (D.
a) circumagatur circinatio (H C) ad proſcenii dextram partem:
Item centro collocato in ſiniſtro cornu (E) ab intervallo dextro (E A) cir-
cumagatur ad proſcenii ſiniſtram partem (i.
d). Ita tribus centris (D. A. E)
hac deſcriptione, ampliorem habent orcheſtram Graeci, et ſcenam receſſi-
orem, minoreque latitudine pulpitum, quod λογεῖον appellant.
123

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index