Ibn-al-Haitam, al-Hasan Ibn-al-Hasan; Witelo; Risner, Friedrich, Opticae thesavrvs Alhazeni Arabis libri septem, nunc primùm editi. Eivsdem liber De Crepvscvlis & Nubium ascensionibus. Item Vitellonis Thuvringopoloni Libri X. Omnes instaurati, figuris illustrati & aucti, adiectis etiam in Alhazenum commentarijs, a Federico Risnero, 1572

List of thumbnails

< >
11
11 (5)
12
12 (6)
13
13 (7)
14
14 (8)
15
15 (9)
16
16 (10)
17
17 (11)
18
18 (12)
19
19 (13)
20
20 (14)
< >
page |< < (8) of 778 > >|
148ALHAZEN partiũ inſuperficie uiſus. Quare cõprehendet uiſus ipſos admixtos, aut nihil cõprehẽdet ex eis. Si
uerò cõprehẽdet eos permixtos, nõ diſtinguũtur, nec ordinabũtur ab eo partes ſiue colores parti-
um.
Et ſi nihil cõprehendit ex iſtis formis, nihil cõprehẽdet ex iſtis partibus: & ſi nihil cõprehendit
ex partibus, nihil cõprehendet ex re uiſa:
ſed uiſus cõprehẽdit rẽ uiſam ſibi oppoſitã illuminatã, &
comprehendit partes eius diuerſi coloris ordinatas, & diſtιnctas.
Et cum ita ſit, conſtat quòd aut
qualitas uiſionis erit alio modo, aut erit iſte modus pars propoſiti modi uidendi.
15. Viſ{us} è ſingulis ſuæ ſuperficiei punctis ſingula uiſibilis punct a uidet. 17. 18 p 3.
DEbemus ergo cõſiderare utrũ iſte modus poſsit cõuenire cõditionibus, per quas diſtinguã-
tur colores rerũ uiſibiliũ, & ordinãtur partes earũ apud uiſum, & cõueniunt ad eorũ eſſe in
corpore.
Dicimus ergo quòd, quãdo uiſus fuerit oppoſitus alicui rei uiſibili, ueniet ex quo-
libet puncto ſuperficiei rei uiſæ forma & coloris & lucis, quæ ſunt in ea, ad totã ſuperficiẽ uiſus, &
ex quolibet puncto cuiuslibet rerũ uiſibilium oppoſitarũ uiſui in illa diſpoſitione, etiam uenient
formę coloris & lucis, quę ſunt in illis, ad totã ſuperficiẽ uiſus.
Si ergo uiſus ſenſerit ex tota eius ſu-
perficie formas coloris & lucis, quæ ueniunt ex aliquo puncto ſuperficiei rei uiſæ, ſentiet ex tota e-
ius ſuperficie, formã cuiuslibet puncti ſuperficiei rei uiſæ, & formã cuiuslibet puncti ſuperficierũ
omniũ uiſibilium rerũ oppoſitarũ illi in illa diſpoſitione:
& ſic non ordinabuntur ab eo partes uni-
us rei uiſæ, neq;
diſtinguentur ab eo. Et ſi ſenſerit formã uenientẽ ex uno puncto ſuperficiei rei ui-
ſæ ad totã ſuperficiẽ uiſus, ex uno puncto tantùm ſuperficiei ipſius uiſus, & nõ ſenſerit formã illius
puncti tota eius ſuperficie:
ordinabuntur ab eo partes rei uiſæ, & diſtinguẽtur omnia uiſibilia op-
poſita.
Quoniã quando cõprehenderit colorem puncti unius ex uno puncto tantùm ſuperficiei e-
ius, cõprehendet colorẽ unius partis rei uiſæ ex una parte ſuperficiei ſuæ, & cõprehendet colorem
alterius partis ex alia parte ſuperficiei ſuæ, & cõprehendet unam quamq;
partẽ uiſibiliũ ex loco ſu-
perficiei ſuæ diuerſo & oppoſito ei, per quem cõprehendit aliã rem uiſibilem.
Quare uiſibilia erunt
ab eo ordinata & diſtincta, & ſimiliter partes cuiuslibet illorum.
16. Humor cryſtallin{us} eſt præcipuum organum facult atis opticæ. 4. 18 p 3.
MOdò ergo cõſideremus utrũ hoc ſit cõueniens, & poſsibile ad eſſe. Et dicamus prius, quòd
uiſio nõ eſt niſi per glacialẽ, ſiue fiat uiſio per formas uenientes ex re uiſa ad uiſum, ſiue ſe-
cundum alium modũ.
Viſio autem nõ eſt per unã aliarũ tunicarum antecedentiũ ſe, quo-
niam illæ tunicæ non ſunt niſi inſtrumentũ glacialis.
Quoniã ſi contigerit humori glaciali læſio cũ
ſalute aliarum tunicarũ, deſtruitur uiſio, & ſi acciderit reſiduis tunicis corruptio, remanente ipſa-
rum diaphanitate cum ſalute glacialis, non corrumpetur uiſus:
Et etiam ſi in foramine uueæ fuerit
oppilatio, & deſtruatur diaphanitas humoris eius, deſtruetur uiſus cum ſalute corneæ, & ſi aufera-
tur oppilatio, reuertetur uiſus.
Et ſimiliter ſi peruenerit intra humorẽ albugineum pars craſſa, non
diaphana, & fuerit in facie humoris glacialis, & media inter ipſum & foramen uueæ, deſtruetur ui-
ſio, & quando auferetur illud craſſum, uel declinabitur auerſione lineæ rectæ, quæ eſt inter glacia-
lẽ & foramẽ uueæ ad aliquã partẽ, reuertetur uiſus.
Et omnibus iſtis atteſtatur medicina. Deſtru-
ctio ergo ſenſus uiſus eſt apud corruptionẽ glacialis cũ ſalute tunicarũ antecedentiũ illũ.
Et illud
eſt argumentũ, quòd ſenſus uiſus nõ eſt, niſi per iſtũ humorẽ, nõ per tunicas reſiduas antecedentes
illũ.
Et deſtructio ſenſus apud deſtructionem diaphanitatis, quæ eſt inter glacialẽ & ſuperficiem ui
ſus per corpus denſum non translucẽs, ſignificat quòd diaphanitas iſtarum tunicarum non eſt, ni-
ſiut continuetur diaphanitas tunicarum uiſus cum diaphanitate aeris, & efficiantur corpora, quæ
ſunt inter glacialem & rem uiſam, diaphana continuitate diaphanitatis.
Et deſtructio ſenſus apud
deſtructionem linearum, quæ ſunt inter glacialem & ſuperficiem uiſus:
ſignificat, quòd ſenſus gla-
cialis non erit, niſi ex lineis rectis, quæ ſunt inter ipſum & ſuperficiem uiſus.
Dicemus ergo ſi ſen-
ſus uiſus eſt ex colore rei uiſæ & lucis, quę ſunt in eo, & ex forma ueniente ex rebus uiſis ad ſuper-
ficiem uiſus, & ſenſus non eſt niſi per glacialem.
Ergo non per ſuperſiciem uiſus ſentiet uiſus iſtam
formam, ſed poſtquã tranſierit ſuperficiem uiſus, & peruenerit ad glacialẽ.
Et forma quæ uenit ex
re uiſa ad ſuperficiem uiſus, pertranſit in diaphanitate tunicarum uiſus:
quoniam ex proprietate
diaphanitatis eſt, ut tranſeant in ea formæ lucis & coloris, & extendantur rectè.
Et iam declaraui-
mus hoc in aere [14 n.
] Et cum fuerint experimẽtata omnia corpora diaphana, inuenietur quòd
lux extenditur in eis ſecundum lineas rectas:
& nos declarabimus pòſt apud noſtrum ſermonem
de obliquatione, quomodo hoc experiendum ſit.
Si ergo ſenſus uiſus lucis & coloris, quæ ſunt in
re uiſa, eſt ex forma ueniente ad uiſum ex re uiſa:
apud peruentionem ipſius formæ ad glacialem e-
rit ſenſus.
Et iam declaratum eſt antea [15 n] quòd non eſt poſsibile, ut uiſus comprehendat rem
uiſam ſecundum ſuum eſſe, niſi quando comprehenderit formam unius puncti rei uiſæ ex uno
puncto tantùm ſuæ ſuperficiei.
Non eſt ergo poſsibile, ut glacialis comprehendat rem uiſam ſecun
dum ſuum eſſe, niſi quando comprehenderit colorem unius puncti rei uiſæ ex forma ueniente ad
ipſum ex uno puncto tantùm ſuperficiei uiſus:
forma autem uenit ex quolibet puncto ſuperficiei
rei uiſæ, & pertranſit totam uiſus ſuperficiem uſque ad interius.
Si uerò ex eo, quod uenit ex u-
no puncto rei uiſæ ad totam ſuperficiem uiſus, & pertranſit tunicas uiſus, & peruenit ad glacia-
lem, non comprehendit glacialis niſi quod uenit ad ipſum ex uno puncto tantùm ſuperficiei ui-
ſus, & ſentit colorem illius puncti tantùm ex ſuperficie uiſus, & peruenit ad unum punctum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index