Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800
page |< < (115) of 376 > >|
141115LIBER V. CAPUT IX. ſcriptiones inter ſe diſcriminibus his erunt notatae, uti quae ex quadratis
deſignantur, Graecorum, quae ex paribus trigonorum lateribus, Latino-
rum habeant uſus.
Ita his praeſcriptionibus qui voluerit uti, emendatas
eſſiciet theatrorum perfectiones.
CAPUT IX.
De porticibus poſt ſcenam et ambulationibus.
Poſt ſcenam porticus ſunt conſtituendae, uti cum imbres repentini ludos
interpellaverint, habeat́ populus, quo ſe recipiat ex theatro, choragiaque
laxamentum habeant ad chorum parandum :
uti ſunt porticus Pom- pejanae, itemque Athenis porticus Eumenici, Patrisque Liberi fanum: Et
exeuntibus e theatro ſiniſtra parte Odeum quod Athenis Pericles colum-
nis lapideis diſpoſitis , navium malis et antennis e ſpoliis Perſicis per- texit;
idem autem etiam incenſum Mithridatico bello rex Ariobarzanes
reſtituit;
Smyrnae Strategeum : Trallibus porticus ex utraque parte (ut ſcenae) ſupra ſtadium: ceterisque civitatibus, quae diligentiores ha-
buerunt architectos, circa theatra ſunt porticus et ambulationes, quae vi-
dentur ita oportere collocari, uti duplices ſint, habeantque exteriores co-
lumnas Doricas cum epiſtyliis et ornamentis ex ratione modulationis Do-
ricae perſectas.
Latitudines autem earum ita oportere ſieri videntur, uti quanta altitudine columnae fuerint exteriores, tantam latitudinem ha-
beant ab inferiore parte columnarum extremarum ad medias, et a me-
dianis ad parietes (g), qui circumcludunt porticus ambulationes;
media-
12345

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index