Vitruvius, M. Vitrvvivs Per Iocvndvm Solito Castigatior Factvs Cvm Figvris Et Tabvla Vt Iam Legi Et Intelligi Possit, 1511

Table of Notes

< >
< >
page |< < (66) of 256 > >|
14166SEXTVS. ſunt collocata, quorum vnum thalamus, alterum amphithalamus dicit{ur},
Circum autem in porticibus triclinia quotidiana, cubicula etiam &
cellæ
familiaricæ conſtituuntur, Hæc pars ædificii, gineconitis appellatur.
Coniũ
guntur%B4autem his domus ampliores habentes latiora periſtylia, in quibus
pares ſunt quatuor porticus altitudinibus, aut vna quæ ad meridiem ſpe-
ctat%B4excelſioribus columnis conſtituitur, Id autem periſtylum, quod vnã
altiorem habet porticum, rhodiacum appellatur, Habẽt autem eæ domus
veſtibula egregia, &
ianuas proprias cum dignitate, porticuſ periſtylio-
rum, albariis, &
tectoriis, & ex inteſtino opere lacunariis ornatas, & in por-
ticibus quæ ad ſeptentrionem ſpectant triclinia cyzicena, &
pinacothecas,
ad orientem autem bibly othecas, exedras ad occidentem, ad meridiem
vero ſpectãtes œcos quadratos tam ampla magnitudine, vti faciliter in eis,
tricliniis quatuor ſtratis, miniſtrationum, ludorum operis, locus poſſit
eſſe ſpacioſus, In his œcis fiunt virilia conuiuia, Non enim fuerat ĩſtitutum
matres familiarum eorum moribus accumbere, Hæc autem periſtylia do-
mus, andronitides dicũtur, ꝙ in his viri ſine interpellationibus mulierum
verſantur, Præterea dextra ac ſiniſtra domunculæ conſtituuntur habentes
proprias ianuas, triclinia, &
cubicula commoda, vti hoſpites aduenientes
non in periſtylia, ſed in ea hoſpitalia recipiantur, Nam cum fuerunt græci
delicatiores, &
ab fortuna opulentiores, hoſpitibus aduenientibus inſtrue
bant triclinia, cubicula, cum penu cellas, Primo die ad cænam inuitabant
poſtero mittebant pullos, oua, olera, poma, reliquaſ res agreſtes, Ideo pi-
ctores ea quæ mittebantur hoſpitibus picturis imitantes xenia appellaue-
runt.
Ita patres familiarum in hoſpicio non videbantur eſſe peregre, habẽ-
tes ſecretam ĩ his hoſpitalibus%B4libertatem, Inter hæc autem periſtylia &
ho-
ſpitalia itinera ſunt, quæ meſaulæ dicuntur, ꝙ inter duas aulas media ſunt
interpoſita, Noſtriautem eas andronas.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index