Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
101
101 (89)
102
102 (90)
103
103 (91)
104
104 (92)
105
105 (93)
106
106 (94)
107
107 (95)
108
108 (96)
109
109 (97)
110
110 (98)
< >
page |< < (131) of 672 > >|
143131De Calore. ſecum abripiunt, deorſum reflectuntur pariter cum particulis il-
lis, quæ tenuiores factę faciliùs penetrant in liquorem ipſum:
ex
quo fit, vt hic, licèt aliquando ex diuerſorum generum liquoribus
confletur, demum in vnum liquorem perfectè temperetur, &
ſi
quæ inerant ſordes, ſeparatim in vaſis fundo ſubſidant.
Haud ab-
ſimili ratione ſtomachi calor tam varias eſculentorum atque po-
tulentorum ſpecies digerensin chylum conuertit;
ignei videlicet
ſpiritus ventriculum peruagantes ſe inſinuant in ingeſtos cibos,
quos aſſiduâ agitatione ſenſim comminuunt, atque permiſcent.
Hoc autem Naturę opus fuis imitatur Ars Digeſtionibus & Fer-
mentationibus:
ex quibus arguuntur inepti quidam qui ſalis
vſum in cibis prorſus interdicunt:
ſi enim nôſſent, quantum Fer-
mentationem acceleret prudens ſalis, aut alicuius acidi additamen-
tum, intelligerent additas ſoluti ſalis particulas, dum diſiuncta
Spiritus aut Sulphuris corpuſcula congregat &
in motum ſuſci-
tat, Spirituum cibis &
ventriculo ingenitorum operam iuuare,
adeòque cibos faciliùs fermentari, &
aptos fieri, vt in chylum ver-
tantur.
Et ſanè abſque hac igniculorum ſiuè Spirituum agitatione
vix intelligi, aut explicari poteſt, quomodo fermenteſcat Mu-
ſtum, atque ſenſim rite permiſtis particulis ad dulcem &
ſuauem
maturitatem adducatur vinum depoſitis fœcibus atque ſuperua-
cuo Tartaro:
quod ſi in cellas incuſtoditas irrepat æſtiuus calor,
agitatæ fæces iterum vino permiſcentur, quod turbatum corrum-
pitur.
Hinc vulgaris illa caloris deſcriptio, quod nimirum ho-
mogenea congreget, heterogenea diſgreget, non eo ſenſu acci-
pienda eſt, quaſi naturas ad ſpeciem eandem pertinentes in vnum
locum cogeret, atque à cœteris naturis ſegregaret;
id quod ni-
hil aliud eſſet, quàm miſta corpora diſſoluere, cum tamen in
ijs componendis calore tanquam præcipuo inſtrumento Natura
vtatur.
Sic Ariſtoteles lib. 3. de Hiſt. Anim. cap. 20. ad med. *Nul-*
*lum lac*, inquit, *coit frigore, ſed ſerum potiùs trabit, igne ni-*
*mirum omne ſpiſſatur, &
craſſeſcit*: Calor ſiquidem coagu-
lum agitans, atque diſpertiens, illud particulis lactis commi-
ſcet;
id quod frigus eſſicere nequit: vt autem idem ſequenti cap.
21.
docet, *coagulum eſt lac ignem habens intra ſeſe*. Homoge-
neæ igitur Naturæ intelligendæ ſunt, quæ, licèt ſingulæ in di-
uerſis ſpecierum familijs cenſeantur, certo tamen aſſinitatis nexu
iunguntur, vt in vnum quoddam homogeneum temperari

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index