Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

List of thumbnails

< >
121
121 (69)
122
122 (70)
123
123 (71)
124
124 (72)
125
125 (73)
126
126 (74)
127
127 (75)
128
128 (76)
129
129 (77)
130
130 (78)
< >
page |< < (91) of 389 > >|
14391PARS SECUNDA. ſerviet; quies ob frequentiam limitum, ſine conatu ad priorem
recuperandam ſiguram, mollium corporum ideam ſuggeret;
quæ quidem hic innuo in anteceſſum, ut magis hæreant animo,
proſpicienti jam hinc inſignes eorum uſus.
11Motus baorum
punctorum ob-
lique projecto-
rum.
200. Quod ſi illa duo puncta projiciantur oblique motibus
contrariis, &
æqualibus per directiones, quæ cum recta jun-
gente ipſa illa duo puncta angulos æquales eſſiciant;
tum vero
punctum, in quo recta illa conjungens ſecatur biſariam, ma-
nebit immotum;
ipſa autem duo puncta circa id punctum gy-
rabunt in curvis lineis æqualibus, &
contrariis, quæ data lege
virium per diſtantias ab ipſo puncto illo immoto (uti dare-
tur, data noſtra curva virium ſiguræ 1, cujus nimirum ab-
ſciſſæ exprimunt diſtantias punctorn a ſe invicem, adeoque
eorum dimidiæ diſtantias a puncto illo medio immoto) in-
venitur ſolutione problematis a Newtono jam olim ſoluti,
quod vocant inverſum problema virium centralium, cujus pro-
blematis generalem ſolutionem &
ego exhibui ſyntheticam eo-
dem cum Newtoniana recidentem, ſed non nihil expolitam, in
Stayanis Supplementis ad lib.
3. §. 19.
22Caſus, in quo
duo puncta de-
beant deſcribe-
re ſpiralescirca
medium immo-
tum.
201. Hic illud notabo tantummodo, inter inſinita curvarum
genera, quæ deſcribi poſſunt, cum nulla ſit curva, quæ aſſum-
pto quovis puncto pro centro virium deſcribi non poſſit cum
quadam virium lege, quæ deſinitur per Problema directum vi-
rium centralium, eſſe innumeras, quæ in ſe redeant, vel in
ſpiras contorqueantur.
Hinc ſieri poteſt, ut duo puncta de-
lata ſibi obviam e remotiſſimis regionibus, ſed non accurate in
ipſa recta, quæ illa jungit (qui quidem caſus accurati occurſus
in ea recta eſt inſinities improbabilior caſu deſlexionis cujuſ-
piam, cum ſit unicus poſſibilis contra inſinitos), non recedant
retro, ſed circa punctum ſpatii medium immotum gyrent per-
petuo ſibi deinceps ſemper proxima, intervallo etiam ſub ſen-
ſus non cadente;
qui quidem caſus itidem diligenter notandi
ſunt, cum ſint futuri uſui, ubi de cohæſione, &
mollibus cor-
poribus agendum erit.
202. Si utcunque alio modo projiciantur bina puncta veloci-
33Theorema de
ſtatu puncti me-
dii, & genera-
liter in maſſis
centri gravitatis
perſeverante.
tatibus quibuſcunque;
poteſt facile oſtendi illud: punctum, quod
eſt medium in recta jungente ipſa, debere quieſcere, vel pro-
gredi uniformiter in directum, &
circa ipſum vel quietum, vel
uniformiter progrediens, debere haberi vel illas oſcillationes,
vel illarum curvarum deſcriptiones.
Verum id generalius per-
tinet ad mafſas quotcunque, &
quaſcunque, quarum commune
gravitatis centrum vel quieſcit, vel progreditur uniformiter in
directum a viribus mutuis nihil turbatum.
Id theorema New-
tonus propoſuit, ſed non ſatis demonſtravit.
Demonſtrationem
accuratiſſimam, ac generalem ſimul, &
non per caſuum indu-
ctionem tantummodo, inveni, ac in diſſertatione De Centro Gra-
vitatis propoſui, quam ipſam demonſtrationem hic etiam inferius
exhibebo.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index