Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Page concordance

< >
Scan Original
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21 1
22 2
23 3
24 4
25 5
26 6
27 7
28 8
29 9
30 10
< >
page |< < (124) of 530 > >|
144124M. VITRVVII POLL. cauum ſtrix dicitur, pars verò eminula ſiue protuberans vocatur ſtria, vnde ſtria-
tam ſrontem dixit Apulei{us} lib.
X. Aſini aurei, pro rugoſa. Hermola{us} legit ſtri-
gles, à ſingulari ſtriglx, Budæ{us} verò ſtrigiles, quod in Cornelio Celſo ita legatur li-
bri ſexti cap.
VII. In aurem verò infundere aliquod medicamentum oportet, quod
ſemper antè tepefieri conuenit, commodißime\’ per ſtrigilem inſtillatur.
Vitruui{us}
lib.
X. cap. XV. ostendit Græcam eſſe dictionem, Canaliculi (qui Græcè ςρὶξ dici-
tur) longitudo.
Fieri autem ſtri{as} in veterum operib{us} comperi{as} nihil pl{us} quàm
ex tertia parte, nihil min{us} quàm ex quarta apertionis canaliculi.
Vti norma ín cauo ſtrígís cum fuerit coníecta, circumacta,
ita anconíbus.
] Ancones appellantur conflex{us} illi, qui rectos angulos faciunt,
vti videm{us} in norma.
Hic verò pro ſingulis normæ regulis, ſed ea potißimum
parte, vbi iunctæ rectum angulum efficiunt, accipiuntur.
Quòd autem excauand{as}
ita ſtriges præſcribit, vti coniecta norma angulo tangat canaliculi imum, laterib{us}
verò, ſtriarum angulos, vult hemicycli excauari lineamento.
Nam qui non eſt geo-
metriæ planè imperit{us} &
rudis, nouit ex quo velis in ſemicirculi ambitu conſti-
tuto puncto, ductis lineis ad capita diametri, id eſt mediæ lineæ, effici orthogonion
triangulum, id eſt emendatam normam.
54[Figure 54]Ionica ſtriatura.
Neque tranſeuntes
perfundant.
] Aut legẽdum
eſt perfundat, vt referatur ad
illud, vis aquæ, aut Scribendum
perfundantur.
Extant verò ad
hanc diem ſculpta in ſima pla-
næ coronicis capita leonina in re
liquijs portic{us} (quidam enim
quòd Architecturã neſcirent,
pontis ei{us} eſſe quem Caligula
per forum Romanũ à Palatino
colle ad Capitolinũ duxerat, exi
ſtimãtes, fœdè lapſi ſunt) extant
inquãin reliquijs portic{us}, cui{us}
ad forum Romanum cum trib{us}
columnis eſt epiſtylij, Zophori, et
coronicis portio, vnis ex capitib{us} leoninis reſpondentib{us} ſubiectis mutulis &
co-
lumnis, alteris autem ipſis intercolumnijs.
Libet hic admirari Architecti diligen-
tiam, cui parum fuit efficere, vt capita mutulis reſponderent, niſi et hi cum denti-
culis, &
cum columnarum ſtrigib{us} denticuli, ad vnguem perpendiculo conſenti-
rent.
Sunt ſed per faſtigij lateraet in templo fortunæ virilis, hodie D. Mariæ Aegy-
ptiacæ dicato, quod Pudicitiæ fuiſſe Raphaël Volaterran{us}, &
Fului{us} existimaue-
runt, Blond{us} Aſyli, haud procul à ponte palatino, qui nunc à dicto templo, S.
Mariæ
vocatur.
Nuſquam veri{us} quàm in latere fastigij, quod in Quirinali monte, turris
meſæ nomine cernitur.
Meſam verò puto dicì pro ſemeſa ſiue dimidiata. Ne enim
pl{us} ſemifastigio reliquum eſt, imò ne dimidiatum quidem ſupereſt.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index