Weidler, Johann Friedrich, Jo. Friderici Weidleri Tractatus de machinis hydraulicis toto terrarum orbe maximis Marlyensi et Londinensi et aliis rarioribus similibus in quo mensurae prope ipsas machinas notatae describuntur, et de viribus earum luculenter disseritur

Page concordance

< >
Scan Original
121
122 726
123
124
125 4
126 5
127 6
128 7
129 8
130 9
131 10
132 11
133 12
134 13
135 14
136 15
137 16
138 17
139 18
140 19
141 20
142 21
143 22
144 23
145 24
146 25
147 26
148 27
149 28
150 29
< >
page |< < (23) of 214 > >|
14423GEOMETRIA SVBTERRANEA. Hanc enim uirtutem exercet magnes in ferrum, altero polo magne-
tico tactum, et potentiore ui directionis in ſeptentrionis uel auſtri
plagam, (nam alias notum eſt, ferra leuia et libera, ut acus, etiam
ſine magnetis affrictu boream reſpicere.
uid. notata in §. 30. inſti-
tutionum aſtronomicarum, et add.
Voigtel p. 25.) inſtru-
ctum, ſiquidem polus contrarius eam partem ferri, quae ab altero
polo magnetiſmo infecta eſt, repellit.
Nec in magnis ferri portio-
nibus, quae ob ponderis inertiam, haud facile moueri poſſunt, id
magnes efficit, ſed in exilioribus, quales ſunt acus ferreae, quibus
magnetica uis tactu lapidis communicata eſt.
Sequitur ergo ex illa
confeſſione Alberti, quam Agricola allegauit, eum magnetis uim
ſe dirigendi tum adhuc ignoraſſe.
Ea enim 'perſpecta, ſtatim in-
telligitur, aduerſa polorum facultas, quippe cuius effectus in oculos
cadunt, quando magnes ad acum ſua ui imbutam admouetur.
Cum
praeterea opinio eorum, qui Marcvm Pavlvm Venetvm,
ex China attuliſſe uſum acus contendunt, admodum dubia et in-
certa ſit, merito, Kircherum ſecuti, exiſtimamus, primum Ioannem
Goiam, amalphitanum, artis nauticae peritum, circa annum
Chriſti 1302, cum magnetis directionem uel ipſe reperiſſet, uel ab
aliis didiciſſet, docuiſſe, quomodo lamellae ferreae, affrictu lapidis
magnetici, ſimili niſu inſtruantur, et ad nauigationes feliciore
ſucceſſu proſequendas adhibeantur.
Siquidem conſtat, iſto demum
tempore nautas, pyxide duce, iter facere coepiſſe Sed diu tamen
ante floruerunt in germania fodinae, quamuis etiam earum primae
origines obſcurae ſint, et fere lateant.
Tacitvs de germa-
norum moribus cap.
5. ſcribit. Argentum et aurum pro-
pitii an irati dii negauerint, dubito;
Nec tamen affirmaue-
rim, nullam germaniae uenam argentum aurumue gignere,
quis enim ſcrutatus eſt?
Poſſeſſione et uſu haud perinde afficiun-
tur.
Plinivs, etſi Tacito coaeuus, eidem aduerſatur, et hiſtoriae
naturalis libro 34.
c. 1. teſtis eſt, ſua aetate in germania aeris
metallum repertum fuiſſe.
Petrvs uero Albinvs in der
Meiſniſchen Berg - Chronica, tit.
2. p. 8. ex Ottone Friſin-
genſi, et Sigeberto Gemblacenſi, docet, ſub Ottone magno ſeculo
X.
uenas argenti ferrique Goslariae primum eſſe repertas.
Freibergenſes argenti fodinas anno 1157. initium habuiſſe, Agri-
COLA in dialogo, cui titulum Bermanni fecit, p.
419, affirmat.
Albinvs annum 1169 praefert.
Cum itaque cultura fodinarum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index