Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

List of thumbnails

< >
141
141 (115)
142
142 (116)
143
143 (117)
144
144 (118)
145
145 (119)
146
146 (120)
147
147 (121)
148
148 (122)
149
149 (123)
150
150 (124)
< >
page |< < (118) of 376 > >|
144118M. VITRUVII P. DE ARCHITECTURA deorum templis effectae, magnas civitatibus praeſtare poterunt utilitates,
Quoniam haec a nobis ſatis videntur eſſe expoſita, nunc inſequentur bal-
nearum diſpoſitionum demonſtrationes.
CAPUT X.
De balnearum diſpoſitionibus et partibus.
Primum eligendus locus eſt quam calidiſſimus, id eſt, averſus a ſepten-
trione, et aquilone.
Ipſa autem caldaria tepidariaque lumen habeant ab
occidente hiberno;
ſin autem natura loci impedierit, utique a meridie:
quod maxime tempus lavandi a meridiano ad veſperum eſt conſtitutum.
Et item eſt animadvertendum, uti caldaria muliebria viriliaque conjuncta,
et in iisdem regionibus ſint collocata;
ſic enim efficietur, ut in vaſa-
riis et hypocauſtis communis ſit uſus eorum utrisque.
Ahena ſupra hypocauſtum tria ſunt componenda, unum caldarium, alterum tepida- rium, tertium frigidarium, et ita collocanda, uti ex tepidario in calda-
rium, quantum aquae caldae exierit, influat:
de frigidario in tepidarium
ad eundem modum:
teſtudinesque alveolorum ex communi hypocauſi ca-
lefacientur.
Suſpenſurae caldariorum ita ſunt faciendae, uti primum ſeſ-
quipedalibus tegulis ſolum ſternatur inclinatum, ad hypocauſim uti pila
cum mittatur, non poſſit intro reſiſtere, ſed rurſus redeat ad praefurnium;
ipſa per ſe ita ſlamma facilius pervagabitur ſub ſuſpenſione, ſupraque la-
terculis beſſalibus pilae ſtruantur ita diſpoſitae, uti bipedales tegulae poſ-
ſint ſupra eſſe collocatae.
Altitudinem autem pilae habeant pedum duo-
rum, eaeque ſtruantur argilla cum capillo ſubacta, ſupraque collocentur
tegulae bipedales, quae ſuſtineant pavimentum.
Concamerationes vero ſi
123

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index