Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800
unc mihi videtur (tametſi non ſint Italicae conſuetudinis) palaeſtrarum
<lb/>
aedificationes tradere explicate, et quemadmodum apud Graecos conſti-
<lb/>
tuantur monſtrare. </s>
<s xml:id="echoid-s2460" xml:space="preserve"> In palaeſtris periſtylia (b) quadrata ſive oblonga ita
ſunt facienda, uti duorum ſtadiorum habeant ambulationis circuitionem,
<lb/>
quod Graeci vocant δίαυλον; </s>
<s xml:id="echoid-s2461" xml:space="preserve">ex quibus tres porticus ſimplices diſponan-
<lb/>
tur, quartaque, quae ad meridianas regiones eſt converſa, duplex, (n) uti
<lb/>
cum tempeſtates ventoſae ſunt, non poſſit aſpergo in interiorem partem
<lb/>
pervenire. </s>
<s xml:id="echoid-s2462" xml:space="preserve"> Conſtituantur autem in tribus porticibus exedrae ſpatioſae (a)
habentes ſedes, in quibus philoſophi, rhetores, reliquique qui ſtudiis de-
<lb/>
lectantur ſedentes diſputare poſſint. </s>
<s xml:id="echoid-s2463" xml:space="preserve">In duplici autem porticu collocen-
<lb/>
tur haec membra: </s>
<s xml:id="echoid-s2464" xml:space="preserve">Ephebeum (i) in medio (hoc autem eſt exedra am-
<lb/>
pliſſima cum ſedibus, quae tertia parte longior ſit quam lata): </s>