146126M. VITRVVII POLL.
namentorum non habuerit inſtitutionem, ſed aut è triglyphorum ratio-
nibus mutuli in coronis, & in epiſtylijs guttæ Dorico more diſponuntur:
aut ex Ionicis inſtitutis Zophori ſcalpturis ornati cum denticulis & co-
ronis diſtribuuntur. Ita è generibus duobus capitulo interpoſito, tertium
genus in operibus eſt procreatum. E columnarum enim formationibus
trium generum factæ ſunt nominationes, Dorica, Ionica, Corinthia, è
quibus prima & antiquitus Dorica eſt nata. Nanq; Achaia Peloponne-
ſoq́; tota, Dorus Hellenis & Opticos Nymphæ filius regnauit, isq́; Argis
vetuſta ciuitate Iunonis templum ædificauit, eius generis fortuito formȩ
Fanum: deinde ijſdem generibus in cæteris Achaiæ ciuitatibus, cum
etiamnum nõ eſſet ſymmetriarum ratio nata. Poſtea autem quàm Athe-
nienſes ex reſponſis Apollinis Delphici, communi conſilio totius Hella-
dos, tredecim colonias vno tempore in Aſiam deduxerunt, ducesq́; in ſin-
gulis colonijs conſtituerunt, & ſummam imperij partem Ioni, Xuthi &
Creuſæ filio dederunt, quem etiam Apollo Delphis ſuum filium in re-
ſponſis eſt profeſſus, isq́; eas colonias in Aſiam deduxit, & Cariæ fines oc-
cupauit, ibiq́; ciuitates ampliſsimas conſtituit, Epheſum, Miletum,
Myunta (quæ olim ab aqua eſt deuorata, cuius ſacra & ſuffragium Mile-
ſijs Iones attribuerunt) Prienem, Samum, Teon, Colophona, Chium,
Erythras, Phoceam, Clazomenas, Lebedum, Meliten. Hæc Melitæ
propter ciuium arrogantiam, ab his ciuitatibus bello indicto communi
conſilio eſt ſublata, cuius loco poſtea regis Attali & Arſinoës beneficio,
Smyrneorum ciuitas inter Ionas eſt recepta. Hæ ciuitates, cum Caras &
Lelegas eieciſſent, eam terræ regionem à duce ſuo Ione appellauerunt Io-
niam. Ibiq́; templa Deorum immortalium conſtituentes, cœperunt Fa-
na ædificare: & primum Apollini Panionio ædem, vti viderãt in Achaia,
conſtituerunt, & eam Doricam appellauerunt, quòd in Dorieon ciuita-
tibus primum factam eo genere viderunt. In ea æde cum voluiſſent co-
lumnas collocare, non habentes ſymmetrias earum, & quærentes quibus
rationibus efficere poſſent, vti & ad onus ferendum eſſent idoneæ, & in
aſpectu probatam haberent venuſtatem: dimenſi ſunt virilis pedis veſti-
gium, & cum inueniſſent pedem ſextam partem eſſe altitudinis in homi-
ne, ita in columnam tranſtulerunt: & qua craſsitudine fecerunt baſim ſca-
pi, tantum eam ſexies cum capitulo in altitudinem extulerunt. Ita Do-
rica columna virilis corporis proportionem, & firmitatem, & venuſtatem
in ædificijs præſtare cœpit. Item poſtea Dianæ conſtituere ædem, quæ-
rentes noui generis ſpeciem, ijſdem veſtigijs ad muliebrem tranſtulerunt
gracilitatem: & fecerunt primum columnæ craſsitudinem altitudinis
octaua parte, vt haberent ſpeciem excelſiorem, baſi ſpiram ſuppoſuerunt
pro calceo, capitulo volutas, vti capillamento concriſpatos cincinnos præ-
pendentes dextra ac ſiniſtra collocauerunt, & cymatijs & encarpis