Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Page concordance

< >
Scan Original
141 121
142 122
143 123
144 124
145 125
146 126
147 127
148 128
149 129
150 130
151 131
152 132
153 133
154 134
155 135
156 136
157 137
158 138
159 139
160 140
161 141
162 142
163 143
164 144
165 145
166 146
167 147
168 148
169 149
170 150
< >
page |< < (127) of 530 > >|
147127DE ARCHITEC. LIB. IIII. crinibus diſpoſitis, frontes ornauerunt: truncoq́; toto ſtrias, vti ſtolarum
rugas matronali more demiſerunt.
Ita duobus diſcriminibus columna-
rum inuentionem, vnam virili ſine ornatu nudam ſpecie, alteram mulie-
bri ſubtilitate, &
ornatu ſymmetriaq́: ſunt imitati. Poſteri verò ele-
gantia ſubtilitateq́;
iudiciorum progreſsi, & gracilioribus modulis dele-
ctati, ſeptem craſsitudinis diametros in altitudinem columnæ Doricæ, Io-
nicæ octo ſemis conſtituerunt.
Id autem genus, quod Iones fecerunt, pri-
mo Ionicum eſt nominatum.
Tertium verò quòd Corinthium dicitur,
virginalis habet gracilitatis imitationem:
quòd virgines propter ætatis
teneritatem gracilioribus membris figuratæ, effectus recipiunt in ornatu
venuſtiores.
Eius autem capituli prima inuentio ſic memoratur eſſe fa-
cta.
Virgo ciuis Corinthia iam matura nuptijs, implicita morbo deceſ-
ſit.
Poſt ſepulturam eius, quibus ea viua poculis delectabatur, nutrix col-
lecta &
compoſita in calatho pertulit ad monumentum, & in ſummo col-
locauit:
& vti ea permanerent diutius ſub diuo, tegula texit: is calathus
fortuito ſuprà achanti radicem fuerat collocatus.
Interim pondere præſ-
ſa radix acanthi media, folia &
cauliculos circa vernum tempus profudit,
cuius cauliculi ſecundum calathi latera creſcentes, &
ab angulis tegulæ
ponderis neceſsitate expreſsi, flexuras in extremas partes volutarum fa-
cere ſunt coacti.
Tunc Callimachus, qui propter elegantiam & ſubtili-
tatem artis marmoreæ, ab Athenienſibus catatechnos fuerat nominatus,
præteriens hoc monumentum, animaduertit eum calathum, &
circa fo-
liorum naſcentem teneritatem, delectatusq́;
genere & formæ nouitate,
ad id exemplar columnas apud Corinthios fecit, ſymmetriasq́;
conſti-
tuit, ex eóq;
in operum perfectionibus Corinthij generis diſtribuit ratio-
nes.
Eius autem capituli ſymmetria ſic eſt facienda, vti quanta fuerit
craſsitudo imæ columnæ, tanta ſit altitudo capituli cum abaco.
Abaci la-
titudo ita habeat rationem, vt quanta fuerit altitudo, bis tanta ſit diago-
nios ab angulo ad angulum.
Spatia enim ita iuſtas habebunt frontes quo-
quouerſus.
Latitudinis frontes ſinuentur introrſus, ab extremis angu-
lis abaci, ſuæ frontis latitudinis nona:
ad imum capituli tantam habeant
craſsitudinem, quantam habet ſumma columna, præter apotheſim &

aſtragalum.
Abaci craſsitudo ſeptima capituli altitudinis. Dempta aba-
ci craſsitudine, diuidatur reliqua pars in partes tres, ex quibus vna imo
folio detur:
ſecundum folium mediam altitudinem teneat: cauliculi ean-
dem habeant altitudinem, è quibusfolia naſcuntur proiecta, vti abacum
excipiant:
quæ ex caulicorum folijs natæ procurrant ad extremos angu-
los volutæ, minoresq́;
helices floribus (qui intra medium frontium aba-
ci ſunt) ſubiecti ſcalpantur.
Flores in quatuor partibus quanta erit aba-
ci craſsitudo, tam magni formentur.
Ita his ſymmetrijs Corinthia capi-
tula ſuas habebunt exactiones.
Sunt autem, quæ ijſdem columnis

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index