Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (135) of 672 > >|
147135De Calore. ximo calente exugat ſibi aduerſos igniculos, quibus incaleſcere in-
cipiat
, illo præter naturam tepeſcente.
Quod ſi tenuiſſimas na-
turas
in corporibus alias Calidas, Frigidas alias concipiamus in-
uicem
, vbi proximæ fiant, pugnantes, adeò vt, dum igniculi
frigidos
Spiritus commouere atque agitare conantur, hi motione
huiuſmodi
à ſuâ figurâ nonnihil diſtorti, viciſſim illos virtute ſuâ
elaſticâ
circumplecti, atque conſtringere tentent, ac propterea
fugam
, quâ data via, molientes igniculi alij ad interiora ſui cor-
poris
ſe recipiant, alij extruſi in proximi corporis poros ſe inſi-
nuent
, &
inde alios ſpiritus frigidos extrudant, quibus locum in
altero
corpore reliquerunt auolantes:
Haud ægrè intelligimus, &
quomodo
accidat non exiguo Naturæ compendio hoc caloris at-
que
frigoris commercium, commigrantibus ſcilicet ex altero in
alterum
corpus expirationibus, &
quo pacto ex contrarij cir-
cumſeſſione
, ſeu Antiperiſtaſi, augeatur calor, aut frigus, re-
cedentibus
ad interiora ſpiritibus.
Ex hac, confligentibus in-
ter
ſe diſſimilibus corporibus, commutatione ſpirituum, vt ferè
tantundem
frigoris proximo corpori reddant, quantum caloris
ab
illo recipiunt (quemadmodum cum manus calida frigidam
fouet
) oritur pax inter ea corpora, quorum par caloris atque
frigoris
menſura deprehenditur, &
, vt Scholæ loquuntur, Simile
non
agit in ſimile:
Cum enim, ex Naturæ corpora molientis in-
ſtituto
, efficientia omnis à calore ortum habeat, quippe qui eſt
motûs
initium, ſi calor in vtroque corpore æqualis fuerit, par
eſt
igniculorum menſura, ſimilis eorum impetus &
agitatio: vbi
autem
duo æqualia æqualiter mouentur, ſe viciſſim vrgere ne-
queunt
, vt alterum ab altero extrudatur, aut, ſi ſpatia commu-
tent
, perinde ſe res habet, atque ſi vtrunque ſuâ ſe iactâſſet in
aulâ
;
ac proinde ſemper æqualis manet calor in vtroque, atque
frigus
æquale:
hoc tamen intelligendum eſt, ſi paria ſint cetera
omnia
;
nam ſi particulæ aliquæ non agitabantur, nil prohibet,
quin
immiſſis igniculis nouis agitari incipiant, aut nouis ſpiritibus
frigidis
magis conſtringantur, ſi facilior ſit ab altero in alterum
tranſitus
.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index