147127DE ARCHITEC. LIB. IIII.
crinibus diſpoſitis, frontes ornauerunt:
truncoq́;
toto ſtrias, vti ſtolarum
rugas matronali more demiſerunt. Ita duobus diſcriminibus columna-
rum inuentionem, vnam virili ſine ornatu nudam ſpecie, alteram mulie-
bri ſubtilitate, & ornatu ſymmetriaq́: ſunt imitati. Poſteri verò ele-
gantia ſubtilitateq́; iudiciorum progreſsi, & gracilioribus modulis dele-
ctati, ſeptem craſsitudinis diametros in altitudinem columnæ Doricæ, Io-
nicæ octo ſemis conſtituerunt. Id autem genus, quod Iones fecerunt, pri-
mo Ionicum eſt nominatum. Tertium verò quòd Corinthium dicitur,
virginalis habet gracilitatis imitationem: quòd virgines propter ætatis
teneritatem gracilioribus membris figuratæ, effectus recipiunt in ornatu
venuſtiores. Eius autem capituli prima inuentio ſic memoratur eſſe fa-
cta. Virgo ciuis Corinthia iam matura nuptijs, implicita morbo deceſ-
ſit. Poſt ſepulturam eius, quibus ea viua poculis delectabatur, nutrix col-
lecta & compoſita in calatho pertulit ad monumentum, & in ſummo col-
locauit: & vti ea permanerent diutius ſub diuo, tegula texit: is calathus
fortuito ſuprà achanti radicem fuerat collocatus. Interim pondere præſ-
ſa radix acanthi media, folia & cauliculos circa vernum tempus profudit,
cuius cauliculi ſecundum calathi latera creſcentes, & ab angulis tegulæ
ponderis neceſsitate expreſsi, flexuras in extremas partes volutarum fa-
cere ſunt coacti. Tunc Callimachus, qui propter elegantiam & ſubtili-
tatem artis marmoreæ, ab Athenienſibus catatechnos fuerat nominatus,
præteriens hoc monumentum, animaduertit eum calathum, & circa fo-
liorum naſcentem teneritatem, delectatusq́; genere & formæ nouitate,
ad id exemplar columnas apud Corinthios fecit, ſymmetriasq́; conſti-
tuit, ex eóq; in operum perfectionibus Corinthij generis diſtribuit ratio-
nes. Eius autem capituli ſymmetria ſic eſt facienda, vti quanta fuerit
craſsitudo imæ columnæ, tanta ſit altitudo capituli cum abaco. Abaci la-
titudo ita habeat rationem, vt quanta fuerit altitudo, bis tanta ſit diago-
nios ab angulo ad angulum. Spatia enim ita iuſtas habebunt frontes quo-
quouerſus. Latitudinis frontes ſinuentur introrſus, ab extremis angu-
lis abaci, ſuæ frontis latitudinis nona: ad imum capituli tantam habeant
craſsitudinem, quantam habet ſumma columna, præter apotheſim &
aſtragalum. Abaci craſsitudo ſeptima capituli altitudinis. Dempta aba-
ci craſsitudine, diuidatur reliqua pars in partes tres, ex quibus vna imo
folio detur: ſecundum folium mediam altitudinem teneat: cauliculi ean-
dem habeant altitudinem, è quibusfolia naſcuntur proiecta, vti abacum
excipiant: quæ ex caulicorum folijs natæ procurrant ad extremos angu-
los volutæ, minoresq́; helices floribus (qui intra medium frontium aba-
ci ſunt) ſubiecti ſcalpantur. Flores in quatuor partibus quanta erit aba-
ci craſsitudo, tam magni formentur. Ita his ſymmetrijs Corinthia capi-
tula ſuas habebunt exactiones. Sunt autem, quæ ijſdem columnis