Vitruvius, M. Vitrvvivs Per Iocvndvm Solito Castigatior Factvs Cvm Figvris Et Tabvla Vt Iam Legi Et Intelligi Possit, 1511

Table of Notes

< >
< >
page |< < of 256 > >|
148LIBER in vnũ coegi corpus, & ideo maxime ꝙ animaduerti in ea re ab græcis volu
mina plura ædita, ab noſtris oppido ꝗ̃ pauca.
Fuffitius enim mirũ de his re
bus primus inſtituit ædere volumen, Itẽ Terentius varro de nouẽ diſcipli-
nis, vnum de architectura, Publius ſeptimius duo, Amplius vero in id ge-
nus ſcripturæ adhuc nemo incubuiſſe uidetur, cũ fuiſſent &
antiqui ciues
magni architecti, qui potuiſſent non minus eleganter ſcripta cõparare, Nã
que athenis anthiſtates, &
calleſchros, & antimachides, & porinos archite
cti Piſiſtrato ædẽ ioui olvmpio faciẽti fundamẽta cõſtituerũt, Poſt mortẽ
autem eius propter interpellationẽ reipub.
ĩcœpta reliquerunt, Ita circi
ter annis ducentis poſt Antiochus rex cum in id opus impẽſam eſſet polli-
citus, cellæ magnitudinem, &
columna℞ circa dipteron collocationẽ, epi-
ſtylio℞ &
cætero℞ ornamento℞ ad ſymmetria℞ diſtributionẽ, magna ſo-
lertia ſcientia ſũma ciuis romanus Coſſutius nobiliter eſt architectat{ur}, Id
autẽ opus nõ modo vulgo, ſed etiam in paucis a magnificentia nominatur.
Nam quatuor locis ſunt ædiũ ſacra℞ marmoreis operibus ornatæ diſpoſi-
tiones, e quibus proprie de his nominationes clariſſima fama nominãtur,
Quo℞ excellentiæ prudenteſ cogitationũ apparatus ſuſpectus habent in
deo℞ ſeſſimonio, Primũ ædes epheſi dianæ ionico genere ab Cteſip hon-
te gnoſio, &
filio, eius metagene eſt in ſtituta, quam poſtea demetrius ipſius
dianæ ſeruus, &
peonius epheſius dicuntur perfeciſſe, Mileti apollini item
ionicis ſymmetriis idem peonius daphniſ mileſius ĩſtituerũt, Eleuſine ce
reris &
proſerpinæ cellam immani magnitudine ictinus dorico more, ſine
exterioribus columnis ad laxamẽtum vſus ſacrificio℞ pertexit, Eã autẽ po
ſtea cum demetrius phalereus a thenis re℞ potiretur, phylon ante templũ
in fronte columnis conſtitutis proſtylon fecit, Ita aucto veſtibulo laxamẽ-
tum initiantibus operi ſummam adiecit auctoritatem.
In aſty vero iouẽ
olympium amplo modulorum cõparatu, corinthiis ſymmetriis &
ꝓpor-
tionibus (vti ſupra ſcriptum eſt) architectãdum coſſutius ſuſcepiſſe memo
ratur, Cuius cõmentarium nullum eſt inuentum, nec tamen a coſſutio ſo-
lum de his rebus ſcripta ſunt deſideranda, ſed etiam a@ C@mutio, qui magna
ſcientia confiſus ædes honoris &
virtutis marianæ cellæ, columnarum &
epiſtylio℞ ſymmetrias legittimis artis inſtitutis perfecit, Id vero ſi marmo-
reum fuiſſet, vt haberet, quẽadmodum ab arte ſubtilitatem, ſic ab magnifi-
centia &
impenſis auctoritatem, in primis & ſummis operibus nominare-
tur, Cum ergo &
antiqui noſtri inueniantur non minuſꝗ̃ græci fuiſſe ma-
gni architecti, &
noſtræ memoriæ ſatis multi, & ex his pauci præcepta ædi-
diſſent, non putaui ſilendum, ſed diſpoſite ſingulis voluminibus de ſingu
lis exponendum, Ita quoniam ſexto volumine priuatorum ædificiorum
rationes perſcripſi, in hoc qui ſeptimum tenet numerum de expolitioni-
bus, quibus ratiõibus &
venuſtatem & firmitatem habere poſſint, exponã.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index