Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

Table of contents

< >
< >
page |< < (122) of 376 > >|
148122M. VITRUVII P. DE ARCHITECTURA toria procurrentia, ex quibus introrſus curvaturae ſive verſurae ex loci
natura fuerint conformatae, maximas utilitates videntur habere.
Circum
enim porticus ſive navalia ſunt facienda, ſive ex porticibus aditus ad emporia, turresque ex utraque parte collocandae, ex quibus catenae tra-
duci per machinas poſſint.
Sin autem non naturalem locum neque ido-
neum ad tuendas ab tempeſtatibus naves habuerimus, ita videtur eſſe fa-
ciendum, uti ſi nullum flumen in his locis impedierit, ſed erit ex una
parte ſtatio, tunc ex altera parte ſtructuris ſive aggeribus expediantur
progreſſus, et ita conformandae portuum concluſiones.
Eae autem ſtruc-
turae, quae in aqua ſunt ſuturae, videntur ſic eſſe faciendae:
uti portetur
pulvis a regionibus, quae ſunt a Cumis continuatae ad promontorium Mi-
nervae, isque miſceatur uti in mortario duo ad unum reſpondeant.
De-
inde tunc in eo loco, qui definitus erit, arcae ſtipitibus robuſteis et ca-
tenis incluſae in aquam demittendae diſtinendaeque ſirmiter.
Deinde
inter eas ex tranſtillis inſerior pars ſub aqua exaequanda et purganda, et
caementis ex mortario materia mixta (quemadmodum ſupra ſcriptum eſt)
ibi congerendum, donicum compleatur ſtructurae ſpatium, quod fuerit in-
ter arcas.
Sin autem propter fluctus aut impetus aperti pelagi deſti- natae arcae non potuerint contineri, tunc ab ipſa terra ſive crepidine
pulvinus quam firmiſſime ſtruatur:
Isque pulvinus exaequata ſtruatur
planitie minus, quam dimidiae partis;
reliquum, quod eſt proxime littus,
proclinatum latus habeat.
Deinde ad ipſam aquam et latera pulvino cir-
citer ſesquipedales margines ſtruantur aequilibres ei planitiae, quae ſupra
ſeripta eſt.
Tunc proclinatio ea impleatur arena, et exaequetur cum
margine et planitia pulvini.
Deinde inſuper eam exaequationem pila
12

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index