Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of figures

< >
< >
page |< < (137) of 672 > >|
149137De Calore. de aliquando tremor & horror. Hinc dolor ille acerbiſſimus, ſi
quis adhuc gelidam manum propiùs, quàm par ſit, admoueat
ardentibus carbonibus, vt calefiat;
irruentium enim illicò ma-
gnâ copiâ, &
vehementi impetu, igniculorum appulſus con-
tingere non poteſt ſinè aſpero motu ſibrarum, dum has illi tu-
multuoſiſſimè adoriuntur, nec frigidis expirationibus exitum
concedentes eas obruunt potiùs, non expellunt, nec rarò ſpaſ-
mus excitatur.
Quod ſi manum obijciens prunis mediocriter di-
ſtantibus, igniculos languidiùs venientes excipiat, hi frigidis
particulis ſe inſerentes, quibus aſtrictæ erant fibræ, arctiſſi-
ma vincula ſenſim laxant, adeò vt animales ſpiritus erum-
pere incipiant, atque collatis viribus nexum ſoluant, &
fri-
gidos halitus immiſſos particulatim extrudant abſque tu-
multu.
Grad. Quando igitur lego Hyacinthum gemmam frigidæ na-
turæ, in ore magis frigeſcere, dicam oris calore educi alios at-
que ſubinde alios frigidos ſpiritus ex gemmâ, qui extremas ner-
uorum linguæ &
palati fibrillas plures & plures conſtringendo ma-
iorem frigoris ſenſum excitent;
cum tamen in gemmâ paucio-
res ſint.
Maur. Meâ quidem ſententiâ à ſummâ veritatis ſimilitudine
non recedes.
Grad. Illud ſanè, quod paulò antè ex Plinio indicabas, Mau-
rocene, *æs omne frigore magno meliùs fundi*, ſatis apertè indi-
care videtur, non ſolùm à frigido aëre circumfluo calidos ſpiri-
tus abeſſe, verùm etiam in illo aliquid eſſe, quod igniculorum
diſſipationi aduerſetur, ideoque ab illis confertim irruentibus in
metallum eius particulas ſolui · quæ amoto igne ad natiuam
figuram paulatim redeuntes, ſeque inuicem complectentes, con-
creſcunt.
*Iam audiui*, inquit Plutarchus lib. de Oraculorum defe-
ctu.
*qui de Igne dicerent, byeme illum meliùs ardere, pluſque*
*habere virium, frigore in ſeſe coactum atque ſtipatum;
in æſtu*
*autem raritate contractâ imbecillum reddi atque languidum;
& ſub*
*ſole accenſum remiſſiùs agere, materiamque molliter inuadere, ac tar-*
*diùs conſumere.
* Id quod confirmatum legi à Scaligero exercit.
73. ſic ſcribente. *Ignis quoque in caſtrenſibus coquinis, ſi Solis*
*radijs feriatur, minùs validus:
diſſipatur enim in aëre ſimilio-*
*re atque tenuiore.
* Sic igniculos, ne diſpergantur, cohibent

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index