Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Page concordance

< >
Scan Original
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21 1
22 2
23 3
24 4
25 5
26 6
27 7
28 8
29 9
30 10
< >
page |< < of 530 > >|
15
OPERE PER PHILANDRVM
Ea inſcriptio fecit, vt vir doctißim{us} Andreas Alciat{us} iuriſc. decem librorum de
architectura
autorem L.
Vitruuium Pellionem appellare ſe mihi Ferrariæ dixerit,
&
postea ediderit, quod Pellio, aiebat, id quod cerdo ſignificaret. In cui{us} ſententiam
ne
tranſeam, multa me mouent.
Primum, quod in omnib{us} exemplarib{us}, præter
vnum
recens ſcriptum.
M. non L. & Pollionem in omnib{us}, non Pellionem legerim.
Deinde, quod cerdonem, pace tanti viri dixerim, non eſſe continuò, quod Pellionem,
facilè
intelligit, cui vtriuſ vocabuli originis venit in mentem, alterum enim à lu
cro
, id eſt ὰπὸ {twv} χέξ***ιχς, vnde lucrionem quo Latini vocant, à pellib{us} alterum
ductum
eſt.
Et ſi idem ſit, quid architecto cum pellib{us} ? Cerdo enim in illa inſcri-
ptione
hominis, non ſtudij eſt index.
Vt ſi idem credi par fuit, fuerit tamen cerdonis,
non
pellionis appellatio restituenda.
Quin, & quod Vitruui{us} noster reprehendit,
architect
{us} ille ſub mutulis (quod vidim{us}) denticulos collocauit.
Itaque vulgatam
codicum
ſcriptionem retinentes, diuerſos eſſe arbitramur.
Et nostrum quidem appa-
ret
parentum cura liberalib{us} diſciplinis ab ineũte ætate fuiſſe institutum, encyclo-
pædiam\’
abſoluiſſe, quod ipſe fatetur in libri ſexti proœmio.
Statura verò fuiſſe
humili
, indicat in præfatione libri ſecundi.
Iulio Cæſari fuit non ignot{us}, poſt cui{us}
obitum
, ingraueſcente iam ætate, aut affecta poti{us}, vt ex memorati libri ſecundi
loco
conijcim{us}, ab Octauia fratri Aug{us}to commendat{us}, apparationi balistarum,
ſcorpionum
, cæterorum\’ tormentorum cum M.
Aurelio. P. Mimidio, quem aliqui
Vitruuiani
codices Numidicum vocant, &
Cn. Cornelio præfect{us} eſt, annuo ei
reditu
, quoad viueret, constituto.
Qua muniſicentia excitat{us}, vt indicat in
præfatione
operis, omnem ædificandi rationem Aug{us}to ſcripſit, quam decem libris
complexum
ſe eſſe ſub finem operis testatur, ne quis figuras, quas in ſuis ſingulis
libris
extremi voluminis nomine deformabat, in priuatum librum, hoc eſt vn-
decimum
aliquem reiectas falsò existimet.
Ingenui fœlicis\’ fuiſſe ingenij, libri
ſeptim
{us}, non{us}, &
decim{us} argumento eſſe queant. Raphaël Volaterran{us} ſcri-
bit
libro quarto geographiæ, Vitruuij librum de hexagonis, heptagonis, &
id
gen
{us} anno M. CCCCXCIIII. inuentum in cœnobio quodam ad Bobium
oppidum
.
Hacten{us} quod astruere poſſum{us}.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index