Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

Table of figures

< >
[Figure 147]
< >
page |< < (123) of 300 > >|
150123Liber Decimus.
Sed quæritur, cur in omni nouilunio, Solẽ Luna nobis non adimat? Cauſa eſt inclinatio viæ Lunaris a via
Solis, quæ eſt eclyptica;
ſæpè enim nouiluniun accidit adeo longè ab interſectionibus harum viarum, ſeua
nodis, vt diſtantia luminarium tanta ſit quæ luminaria ipſa ſibi viſibiliter copultari non permitat.
in nodis
viæ vniuntur, poſtea deinceps ſemper magis vſque ad gra.
5. dilatantur; quare aliquando tanta eſt dilatatio
hæc vt diſtantiam prædictam importet.
deſinierunt autem Aſtronomi diſfantias quaſdam a nodis, quas ter-
minos eclipticos vocarunt, eo quod intra illos terminos, eclypſes contingant.
ſuntautem alij termini poſ-
ſibiles, intra quos ſcilicet eclypſis poteſt quidem fieri, ſed non neceſſario fit alij ſunt termini neceſſarij, intra
quos exiſtente nouilunio, neceſſario ſequitur Solis defectus.
& quoniam duplex faciunt nouilunium, mediũ
ſcilicet, &
verum, ponam Solum neceſſarios terminos veri nouilunij. quando igitur in nouilunijs veris,
Luna exiſtens borealis, non diſtiterit a nodis pluſquam gra.
15. {1/2}. exiſtens vero auſtralis, non aberit pluſquam
gra.
7. neceſſario Solem obſcurabit; tantoque maior erit obſcuratio, quanto nodis proprior fuerit. maxima
vero in ipſis nodis.
cur autem in boreali latitudine Lunæ, maiores ſint termini, quam in auſtrali, cauſa eſt
Lunæ parallaxis, quæ in latitudine boreali, eam deprimit verſus Solem, ideſt, facit latitudinem Lunæ appa-
rere minorem, quam ſit.
è contra in auſtrali parallaxis eam deprimit a Sole, ideſt, maiorem facit Lunæ lati-
tudinem apparere quam ſit;
quare in hac parte niſi Luna vere parum diſtet a via Solis, quod non niſi apud
nodos accidit, nimirum ob parallaxim detrahitur a Sole, ita vteum occultare nequeat.
in parte boreali
quamuis Luna habeat magnam latitudinem, &
conſequenter plus diſtet a nodis, quia tamen parallax@s eam
verſus Solem deprimit, ideo poteſt Soli opponi, ſicque eclypſim eſſicere.
fateor tamen hanc ſpeculatio-
nem eſſe ſatis difficilem, adhibita tamen ſphæra materiali, in qua lunarem viam ritè capiamus oculumque
noſtrum in terra poſitum ad Lunam aſpicere, ac parallaxim efficere imaginemur, non difficile erit totam
hanc rem percipere.
Qua ratione ſolaris eclypſis magnitudo facillimè obſeruetur.
DE hac re fuſius ſcripſi in opere de locis Mathem. Ariſt. ad Problem. 10. ſect. 15. nunc rem paucis perſtrin-
gam:
tempore igitur ſolaris defectus, intra parietes vſpiam clauſis omnibus feneſtris, ad mittatur ſo laris
radius per anguſtum foramen rotundum, excipiaturq;
radius hic perpendiculari-
91[Figure 91] ter in plana Tabella:
vbi certo quantum Sol defecerit, ad vnguem licet videre,
abſque vlla intuitus moleſtia, ac tam perfectè, ac ſi in cœlo coram adeſſes.
illumi-
natio enim Solis, quæ alias rotunda eſſet, erit temporis eclypſis pariter defectiua,
totamq;
defectus varietatem repræſentabit: quamuis inuerſo ſitu, ob cauſam ſupe-
rius tactam.
initio enim eclypſis, hæc illuminatio defectiua apparebit ex parte oc-
cidentis, contrario ſitu, quam in Sole ipſo, conſimili tamen magnitudine, &
dura-
tione.
quantaigitur pars illius illuminationis defecerit, præſertim circa medium
eclypſis, tanta quoque pars ſolaris diſci obſcurabitur.
oportet igitur imaginem il-
lius illuminationis in Tabella delineare, totamq;
eius diametrum in partes 12. di-
uidere;
quas Aſtronomi digitos eclypticos vocant. tandemq; obſeruare quot di-
giti obſcurentur, magnitudo enim ex numero digitorum deficientium deſumi-
tur, vt in hac figura, vides quatuor tantum digitos, ſeu tertiam partem diametri illuminationis, ac pro-
inde Solis, defeciſſe.
Corollarium de miraculoſa eclypſi Solis in paſſione Domini.
EX prædictis de ſolari defectu, manifeſtum fit quam miraculoſum, quamque contra naturæ leges, exti-
terit ſolare illud deliquium, quod paſſionis Domini Noſtri tempore factum eſt.
primo quia tempore
plenilunij contigit, quando Luna Soli diametraliter oppoſita, nnllo modo eum occultare poteſt.
Secun-
do quia non ſolum fuit totale, quo ſcilicet totus Sol obſcuraretur, ſed etiam vniuerſale, ideſt, per vniuer-
ſam terram, quod non ſolet.
Tertio quoniam Sol obſcurari cæpit ex parte orientis, ex parte vero occiden-
tis deſijt, contra ordinem naturæ:
quemadmodum ſe obſeruaſſe narrat Beatus Dionyſius Areopagita, & in
Epiſt.
7. ad Polycarpum, & in 11. ad Apollophanem philoſophum, cum quo apud Heliopolim in Aegy-
pto, hanc ſimul eclypſim obſeruarunt, atque admirati ſunt vehementer, adeo vt Apollophanes dixerit;

ſunt, ò bone Dionyſi, rerum viciſſitudines diuinarum.
alij etiam tradunt ipſum Beatum Dionyſium excla-
maſſe, aut Deus naturæ patitur, aut mundi machina diſſoluetur.
Quarto quoniam vt ſe vidiſſe, ibidem te-
ſtatur Beatus Dionyſius, Luna ex oppoſito Solis, progreſſa eſt ad coniunctionem, contra ordinem proprij
motus:
mouebatur enim ab oriente in occidentem. vnde factum eſt, vt ex parte orientis primo Solem in-
uaſerit.
Quinto neceſſe etiam eſt Lunam humilius ſolito, atque infra ſuum cælum inceſſiſſe, vt toti terræ
@otum Solem occultaret.
ſicque tenebræ per vniuerſam terram effunderentur. quanto enim oculis noſtris
opacum quodpiam propius fit.
tanto maius ſpatium nobis occultat. Sed maximè duæ citatæ Beati Diony-
ſij Epiſt.
dignæ ſunt quæ legantur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index