Aristoteles; Strato <Lampsacenus>; Theophrastus, De coloribvs libellvs

Table of contents

< >
< >
page |< < (144) of 213 > >|
150144SIM. PORTII COMMENTAR. confe ſtim excoquuntur: at fructus propter
humoris copiam, in omnes qui ſecundum
naturam ſunt, vnà cum concoctione mutan
tur colores.
Manifeſtum autem id eſt, vt di
ctum fuit anteà, &
in floribus eorum quæ
tinguntur.
nam initiò cùm tingentes purpu
ram, demittunt ſanguineas ſanies, quas {αἱ}μα
τίδας vocant, opacæ fiunt, &
nigræ, & aëriæ.
flore verò ſatis elixato, fit floridus halurgus
&
ſplendidus. Quare neceſſe eſt, & florum
multos ſimiliter coloribus fructuum, eua-
riare:
& alios excellere, alios autem defice-
re à coloribus naturalib.
propterea quòd
quorũdam ſit imperfectior, &
quorundam
perfectior concoctio.
flores igitur & fru-
ctus, propter has cauſas, diſcrepare inter ſe
contingit.
Vbi declarauit cauſas varietatis colorum in flo-
riribus &
fructibus: in præſentia exponit, quare flo-
res in ſuis coloribus permanent, ſed fructus ſucco
concocto mutantur.
& ſoluit diu dubitatum pro-
blema, cur flores colorem, quem ſemel acceperunt,
dum vigent, non mutant:
fructus verò plures in-
duunt colores.
In cauſa eſſe ait, quòd in floribus ferè
amburitur humor, &
propter penuriam exiccatur,
nec patitur vlteriorem concoctionem.
At in fructi-
bus, quoniam iis ineſt multa humiditas, &
patiantur
maiorem concoctionem, aliter euenit, vt in omni
decoctione mutent colores, potiſsimùm cùm

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index