Aristoteles; Strato <Lampsacenus>; Theophrastus, De coloribvs libellvs

List of thumbnails

< >
151
151 (145)
152
152 (146)
153
153 (147)
154
154 (148)
155
155 (149)
156
156 (150)
157
157 (151)
158
158 (152)
159
159 (153)
160
160 (154)
< >
page |< < (145) of 213 > >|
151145IN LIB. DE COLORIBVS. dens vincit priorem. Et aduerte quòd dicit, quaſi exu
ritur, quoniam non eſt vera aduſtio, ſed exiccatio:
ve
lut ex ſuis verbis apertò liquebit infrà, vbi aget de
frumento.
prius enim exiccatur humor frumenti,
quàm tingatur:
atque ideo non attingit nigritiem. Si-
militer flores antequàm adipiſcuntur perfectum co-
lorem, quia exiccatur humidum, retinent illum quẽ
ſemel conceperunt:
at fructus propter alimonii co-
piam, in colores, qui ſecundum naturam ſunt, hoc
eſt natiuos, &
qui naturaliter iis inſunt, mutãtur vnà
cum concoctione.
Quod exemplo artificioſę tinctu-
rę explanat, ſumens velut ſuprà purpurę tincturam,
vtpote cuiuis notiſsimam.
nam, inquit, ſtatim atque
inter principia purpuram tingentes, demittunt in
cortinas ſaniem ſanguinolentam, quod eſt purpuræ
illud ſanguineum humidum, opaci gignuntur colo-
res, et nigri et aërii, quod eſt cyanei &
cœrulei. at vbi
abundè fuerit flos excoctus, &
cùm ad perfectam co-
cturam peruenerit;
creatur halurgus floridus et ſplen
didus, hoc eſt concipit colorem ſaturatę purpurę.
at-
que per floridum &
ſplendidum, intelligit vegetum
&
nitentem, velut aliàs expoſuimus. Concludit dein
de quod dictum eſt, nimirum neceſſe eſſe vt multi flo
res colorum arte paratorum, ſimiliter coloribus fru-
ctuum, id eſt perinde vt colores fructuum varientur
per cocturam:
& quoſdam exuperare ac præſtare, po-
ſteriores ſcilicet:
quoſdã verò deficere & cedere, nem
pe priores.
dico autem de coloribus natiuis, qui con-
ueniunt fructibus ſecũdum naturam, vt iam dictum
eſt.
Cauſam autem huius adducit, cocturam, quòd
aliorum puta priorum coctio ſit imperfectior, &
alio
rum videlicet poſteriorum ſit perfectior.
Hinc anne-
ctit epilogum, euenire vt flores &
fructus inter ſe

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index