Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of contents

< >
< >
page |< < (140) of 672 > >|
152140Diſſertatio Quinta. res calentis manûs igniculos ad celeriorem motum extimulare, ſed
potiùs eorum agitationi moram inferunt frigidæ expirationes, quę
neruorum fibrillas dum vellicant, ſenſum frigoris efficiunt;
contra
verò in gelidam manum, quam ſpiritus languidè pererrant, vbi
ſe inſinuauerint igniculi illi paulo concitatiores, iuuant ſpirituum
motum, &
vincula laxant, quibus fibræ arctiùs conſtringebantur,
adeòque ſenſus caloris efficitur.
Neque fortè aliunde petenda eſſet
cauſa, Cur *Demophon, qui Alexandro menſæ ſtructor erat, cum*
*ad Solem ſtabat, aut in balneo erat, algebat, in vmbrâ autem*
*caleſcebat*, vt refert Sextus Empiricus lib.
1. Pyrrhon. Hypot. cap.
14. §. de ſecundo modo.
Maur. Nimijeſſemus, ſi perſequi ſingula vellemus, quæ de fri-
gore explicari poſſent ex hac, quam innui, hypotheſi petitâ ex
virtute elaſticâ ſe conſtringendi.
Vtique nemo ignorat, quan-
tum igniculorum Sali infit, &
Aquæ ardenti ex Spiritu vini recti-
ficato, vt aiunt:
ſi tamen (vt in æſtate conſueuimus ad ſedan-
dos ſitis feruores) niui congeſtæ circa vas plenum aquâ, vt con-
glaciet, commiſtus fuerit Sal, &
multo magis ſi nix illa Aquâ
ardente aſpergatur, aqua in vaſe, vt plurimum metallico, in ſo-
lidiorem glaciem concreſcit, quàm ſi ſolâ niue obrueretur.
Acui
vim frigoris in niue, aſſerunt omnes;
Id autem vt explicem, ſi
quis me vrgeret, dicerem, à Salis &
Aquæ ardentis igniculis
ſpiritus in niue frigidos agitari, &
propelli in vaſis poros, quos
faciliùs ſubeunt, cum à figurâ ſecundum Naturam curuatâ in quaſi
directam fuerint reflexi per vim ab igniculis illos commouentibus,
ſecumque rapientibus intrà aquam;
à cuius naturali frigore dum
cohibentur igniculi, tanto validiùs niuales halitus ad priſtinam fi-
guram redire conantur, quanto maiorem paſſi fuerant vim ab igni-
culis Salis &
Aquę ardentis: ac propterea validiùs conſtringunt
aquæ particulas extrudendo igniculos;
qui vagè diſiecti, & in
paruulos quoſdam manipulos coacti, dum collatis viribus mo-
tum tentant, intercluſi bullas plurimas immiſcent glaciei, quæ
idcirco in molem maiorem excreſcit, quàm eſſet aquæ ſolutæ ma-
gnitudo.
Hinc aiebat Cicero de Nat. *Aqua neque conglaciaret*
*frigoribus, neque niue pruinaque concreſceret, niſi eadem ſe ad-*
*miſto calore liquefacta diffunderet.
* Sic & Ariſtoteles lib. 4. Me-
teor.
ſumm. 3. cap. 2. *Corporum*, inquit, *quæcunque concreſcunt, & *
*indur antur, bæc quidem à calido patiuntur boc, bæc autem à

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index