Clavius, Christoph, Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur

Table of figures

< >
[Figure 151]
[Figure 152]
[Figure 153]
[Figure 154]
[Figure 155]
[Figure 156]
[Figure 157]
[Figure 158]
[Figure 159]
[Figure 160]
[Figure 161]
[Figure 162]
[Figure 163]
[Figure 164]
[Figure 165]
[Figure 166]
[Figure 167]
[Figure 168]
[Figure 169]
[Figure 170]
[Figure 171]
[Figure 172]
[Figure 173]
[Figure 174]
[Figure 175]
[Figure 176]
[Figure 177]
[Figure 178]
[Figure 179]
[Figure 180]
< >
page |< < (132) of 677 > >|
152132GNOMONICES mentum arcus A M. Solum quando diſtantia Solis à meridie in ſignis borealibus excedit ſex ho-
ras, vt in tertia figura contingit, complementum arcus A M, eſt diſtantia Solis à media nocte, nem-
pearcus Aequatoris inſra Horizontem inter M, &
Meridianum; ſed hic arcus eundem ſinum ha-
111[Figure 111]11102220 bet, quem arcus F M, diſtantiæ Solis à meridie, vt in tractatu ſinuũ explicauimus.
Conficiunt enim
3330 hi duo arcus ſemicirculum) ad ſinum totum, ita ſinus complementi arcus A L, ad ſinum comple
menti arcus L M, declinationis paralleli.
Conuertendo ergo erit quoque vt ſinus totus ad ſinum
diſtantiæ Solis à meridie, ita ſinus complementi declinationis propoſiti paralleli ad ſinum
complementi arcus A L;
atque adeò ex tribus primis notis quartum cognoſcetur, nempe com-
plementum arcus A L, hoc eſt, ipſe arcus L P;
ac proinde & arcus A L, cognitus erit, qui dicatur
Primum Inuentum.
44Pri@um inuen
@m.
RVRSVS quia in triangulo ſphærico N L P, earundem quatuor priorum ſigurarum, angu-
lus P, rectus eſt, per propoſ.
15. lib. 1. Theodoſij, quòd circulus maximus A P, ductus eſt per A, po-
lum Meridiani B E D;
erit per eandem propoſ. 19. lib. 4. Ioan. Regiom. de triangulis, vel per pro-
poſ.
15. lib. 1. Gebri, uel per propoſ. 43. noſtrorum triangulorum ſphæricorum, vt ſinus comple-
5540 menti arcus N L, hoc eſt, vt ſinus arcus L M, declinationis paralleli, ad ſinum complementi arcus
L P, hoc eſt, ad ſinum arcus A L, quem diximus Primum inuentum, ita ſinus complementi arcus
N P, ad ſinum totum.
Conuertendo igitur erit quoque, vt ſinus arcus, quem diximus Primum
inuentum, ad ſinum declinationis paralleli propoſiti, ita ſinus totus ad ſinum complementi arcus
N P, atque adeò ex primis tribus notis quartum cognoſcetur, ńempe complementum arcus NP,
id eſt, ipſe arcus F P, in prima, ſecunda, &
quarta figura, cum N F, quadrans ſit. Solum quando di-
ſtantia Solis à meridie in borealibus ſignis ſuperat ſex horas, vt in tertia figura accidit, cõplementũ
arcus N P, eſt arcus à P, tendens per D, vſque ad Aequatorem ſub Horizonte;
(Quia enim tunc
P, cadit inter N, polum, &
Horizontẽ, propterea quòd circulus A L P, ſecat circulum declinationis
N M, in L, cum N L M, ſecet Aequatorem in M, vltra punctum A, ſub Horizonte, propter arcum
6650 F M, diſtantiæ Solis à meridie, quæ maior ponitur quàm 6.
horarum, ſeu quàm quadrans F A;
efficitur, vt cum arcus ex polo N, per D, tendens vſque ad Aequatorẽ ſub Horizonte ſit quadrans,
dictus arcus tendens ex P, per D, vſque ad Aequatorem ſub Horizonte, complementum exiſtat ip-
ſius arcus N P,) quo complemento cognito cognoſcetur quoque arcus F P, reliquus ex ſemicircu-
lo.
Iam verò ſi arcus F P, inuentus, Sole exiſtente boreali, vt in prima, ſecunda, & tertia figura ap-
paret, adijciatur ad arcũ F B, altitudinis Aequatoris, vel cõplementi altitudinis poli, cognitus erit
totus arcus B P:
Sole autem auſtralia ſigna percurrente, ſi idem arcus inuentus F P, detrahatur ex
arcu F B, complementi altitudin is poli, idem arcus B P, notus relinquetur, vt in quarta figura eſt
manifeſtum.
Hic autem arcus B P, dicatur ſecundum Inuentum.
77Secundum in-
uentum.
POSTREMO, quoniam in triangulo ſphærico E L P, angulus P, rectus eſt, vt proximè di-
ximus, erit per eandem propoſ.
19. lib. 4. Ioan. Regiom. de triangulis, vel per propoſ. 15. lib. 1.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index