Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

List of thumbnails

< >
151
151 (127)
152
152 (128)
153
153 (129)
154
154 (130)
155
155 (131)
156
156 (132)
157
157 (133)
158
158 (134)
159
159 (135)
160
160 (136)
< >
page |< < (128) of 376 > >|
152128M. VITRUVII P. DE ARCHITECTURA nus eam ſententiam augendo Theophraſtus, hortandos doctos potius eſſe quam pecuniae confidentes, ita ponit: Doctum ex omnibus ſolum,
neque in alienis locis peregrinum, neque amiſſis familiaribus et neceſſa-
riis inopem amicorum, ſed in omni civitate eſſe civem, difficilesque for-
tunae ſine timore poſſe deſpicere caſus;
at qui non doctrinarum, ſed
felicitatis praeſidiis putaret ſe eſſe vallatum, labidis itineribus vadentem,
non ſtabili ſed inſirma conflictari vita.
Epicurus vero non diſſimiliter
ait:
Pauca ſapientibus fortunam tribuere, quae autem maxima et neceſ-
ſaria ſunt, animi mentisque cogitationibus gubernari.
Haec ita eſſe plu-
res philoſophi dixerunt.
Non minus etiam poetae, qui antiquas comoe-
dias graece ſcripſerunt, easdem ſententias verſibus in ſcena pronunciave-
runt;
ut Eucrates, Chionides, Ariſtophanes, maxime etiam cum his
Alexis, qui Athenienſes ait ideo oportere laudari, quod omnium Graeco-
rum leges cogunt parentes ali a liberis, Athenienſium non omnes, niſi
eos, qui liberos artibus erudiſſent.
Omnia enim munera fortunae cum
dantur, ab ea facillime adimuntur;
diſciplinae vero conjunctae cum ani-
mis nullo tempore deſiciunt, ſed permanent ſtabiliter ad ſummum ex-
itum vitae.
Itaque ego maximas inſinitasque parentibus ago atque habeo gra-
tias, quod Athenienſium legem probantes me arte erudiendum curave-
runt, et ea, quae non poteſt eſſe probata ſine literatura encyclioque
doctrinarum omnium diſciplina.
Cum ergo et parentum cura et prae-
cepiorum doctrinis auctas haberem copias diſciplinarum, philologis et
philotechnis rebus commentariorumque ſcripturis me delectans, eas poſ-
ſeſſiones animo paravi, e quibus haec eſt fructuum ſumma:
nullam plus
habendi neceſſitatem eamque eſſe proprietatem divitiarum maxime, nihil
deſiderare.
Sed forte nonnulli haec levia judicantes, putant eos eſſe
1

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index