Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Page concordance

< >
Scan Original
151 137
152 138
153 139
154 140
155 141
156 142
157
158 144
159 145
160 146
161 147
162 148
163 149
164 150
165 151
166 152
167 153
168 154
169 155
170 156
171 157
172 158
173 159
174 160
175 161
176 162
177
178 164
179 165
180 166
< >
page |< < (139) of 361 > >|
153139SECTIO SEPTIMA. do inverſo, ſubmergatur tantum non totus, fore longitudines pendulorum
iſochronorum
in ratione contraria orificiorum ſubmerſorum.
§. 24. Quæ in hac ſectione continentur, quia novis hypotheſibus inni-
tuntur
pleraque, eo magis operæ pretium erit experimentis tentare.
Ego
quidem
diverſa inſtitui, non vacavit autem ſingula quæ mente conceperam
exequi
:
quæ feci inferius recenſebo; Interim ut tutius judicium ferri poſſit
de
conſenſu experimentorum cum theoria, diſpiciendum prius erit pro re-
rum
circumſtantiis, an &
quantum fere contractio venæ effluentis (cujus
naturam
expoſui in ſect.
4.) calculum turbare poſſit: quod incommodum
maxima
parte tolli poterit, ſi fiat ut orificii inferioris latera parvulum ali-
quem
cylindrum efforment, vix dimidiæ lineæ altitudinis, qua de re animo
revolvatur
experimentum quartum ad ſectionem quartam pertinens.
Deinde
etiam
animus advertendus ad reſiſtentias ab adhæſione aquæ oriundas, quæ
quidem
parum retardant motus, ſitempora oſcillationum reſpicias, multum
autem
excurſionibus detrahunt, præſertim ſi tubi ſtrictiores &
longiores ſu-
mantur
.
Igitur magis fidendum erit experimentis, quæ circa oſcillationum
tempora
facta fuerint, quia hæc tempora à diminutione excurſionum non
multum
admodum alterantur.
Ratione primi experimentorum generis, quo
excurſiones
fluidorum in tubis, tam deſcenſus quam aſcenſus inquirendi ob-
ſervandique
veniunt, hâc uſus fui circumſpectione, ut filum tubo circumvol-
verem
eo in loco, ad quem aquas deſcenſuras vel aſcenſuras eſſe expectabam,
idemque
filum poſt ſæpe repetitum experimentum ita tandem locavi, ut ſu-
perficies
fluidi oſcillantis nec ultra nec citra excurreret.
Reliqua etiam loca,
quæ
in tubo obſervanda erant, pariter filo circumvoluto notavi.
Quod deinde
ad
tempora oſcillationum pertinet, quia citiſſime decreſcunt fiuntque im-
perceptibiles
&
plane nullæ, non potui illa aliter inquirere, quam exploran-
do
poſt ſæpiſſime iteratum experimentum longitudinem penduli ſimplicis iſo-
chroni
, quod dum oſcillabat digitum orificio tubi ſuperimpoſui eumque eo
præciſe
temporis puncto removi, ut &
pendulum & fluidum oſcillationem ſi-
mul
inciperent.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index