153133DE ARCHITEC. LIB. IIII.
tatio eſt cantheriorum.
Etenim neceſſariò propter ſtillicidia proclinati
collocantur. Ergo & triglyphorum & mutulorum, in Doricis operibus,
ratio ex ea imitatione inuenta eſt. Non enim, quemadmodum nonnulli
errantes dixerunt feneſtrarum imagines eſſe triglyphos, ita poteſt eſſe,
quòd in angulis contraq́; tetrantes columnarum triglyphi conſtituantur,
quibus in locis omnino non patiuntur res feneſtras fieri. Diſſoluuntur
enim angulorum in ædificijs iuncturæ, ſi in his fuerint feneſtrarum lumi-
na relicta: etiamq́; vbi nunc triglyphi conſtituuntur, ſi ibi luminum ſpa-
tia fuiſſe iudicabuntur, ijſdem rationibus denticuli in Ionicis feneſtra-
rum occupauiſſe loca videbuntur. Vtraque enim & inter denticulos, &
inter triglyphos, quæ ſunt interualla, Metopæ nominantur: ὄπα enim
Græci tignorum cubilia & aſſerum appellant, vti noſtri ea caua, colum-
baria. Ita, quòd inter duas opas eſt intertignium, id metopa eſt apud eos
nominatum. Ita vti antè in Doricis triglyphorum & mutulorum eſt
inuenta ratio. Item in Ionicis denticulorum conſtitutio, propriam in
operibus habet rationem: & quemadmodum mutuli cantheriorum pro-
iecturæ ferunt imaginem, ſic in Ionicis denticuli ex proiecturis aſſerum
habent imitationem. Itaque in Græcis operibus, nemo ſub mutulo den-
ticulos conſtituit: non enim poſſunt ſubtus cantherios aſſeres eſſe. Quod
ergo ſuprà cantherios & templa in veritate debet eſſe collocatum, id in
imaginibus, ſi infra conſtitutum fuerit, mendoſam habebit operis ratio-
nem. Etiamq́; antiqui non probauerunt, neque inſtituerunt in faſtigijs
mutulos aut denticulos fieri, ſed puras coronas: ideo quòd nec cantherij,
nec aſſeres contra faſtigiorum frontes diſtribuuntur, nec poſſunt promi-
nere, ſed ad ſtillicidia proclinati collocantur. Ita, quòd non poteſt in ve-
ritate fieri, id non putauerunt in imaginibus factum, poſſe certam ratio-
nem habere. Omnia enim certa proprietate, & à veris naturæ deductis
moribus, traduxerunt in operum perfectiones: & ea probauerunt, quo-
rum explicationes in diſputationibus rationem poſſunt habere veritatis.
Itaque ex eis originibus ſymmetrias & proportiones vniuſcuiuſq; gene-
ris conſtitutas reliquerunt: quorum ingreſſus perſecutus, de Ionicis &
Corinthijs inſtitutionibus ſuprà dixi, nunc verò Doricam rationem ſum-
mamq́; eius ſpeciem breuiter exponam.