Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis
page |< < (133) of 530 > >|
153133DE ARCHITEC. LIB. IIII. tatio eſt cantheriorum. Etenim neceſſariò propter ſtillicidia proclinati
collocantur
.
Ergo & triglyphorum & mutulorum, in Doricis operibus,
ratio
ex ea imitatione inuenta eſt.
Non enim, quemadmodum nonnulli
errantes
dixerunt feneſtrarum imagines eſſe triglyphos, ita poteſt eſſe,
quòd
in angulis contraq́;
tetrantes columnarum triglyphi conſtituantur,
quibus
in locis omnino non patiuntur res feneſtras fieri.
Diſſoluuntur
enim
angulorum in ædificijs iuncturæ, ſi in his fuerint feneſtrarum lumi-
na
relicta:
etiamq́; vbi nunc triglyphi conſtituuntur, ſi ibi luminum ſpa-
tia
fuiſſe iudicabuntur, ijſdem rationibus denticuli in Ionicis feneſtra-
rum
occupauiſſe loca videbuntur.
Vtraque enim & inter denticulos, &
inter
triglyphos, quæ ſunt interualla, Metopæ nominantur:
ὄπα enim
Græci
tignorum cubilia &
aſſerum appellant, vti noſtri ea caua, colum-
baria
.
Ita, quòd inter duas opas eſt intertignium, id metopa eſt apud eos
nominatum
.
Ita vti antè in Doricis triglyphorum & mutulorum eſt
inuenta
ratio.
Item in Ionicis denticulorum conſtitutio, propriam in
operibus
habet rationem:
& quemadmodum mutuli cantheriorum pro-
iecturæ
ferunt imaginem, ſic in Ionicis denticuli ex proiecturis aſſerum
habent
imitationem.
Itaque in Græcis operibus, nemo ſub mutulo den-
ticulos
conſtituit:
non enim poſſunt ſubtus cantherios aſſeres eſſe. Quod
ergo
ſuprà cantherios &
templa in veritate debet eſſe collocatum, id in
imaginibus
, ſi infra conſtitutum fuerit, mendoſam habebit operis ratio-
nem
.
Etiamq́; antiqui non probauerunt, neque inſtituerunt in faſtigijs
mutulos
aut denticulos fieri, ſed puras coronas:
ideo quòd nec cantherij,
nec
aſſeres contra faſtigiorum frontes diſtribuuntur, nec poſſunt promi-
nere
, ſed ad ſtillicidia proclinati collocantur.
Ita, quòd non poteſt in ve-
ritate
fieri, id non putauerunt in imaginibus factum, poſſe certam ratio-
nem
habere.
Omnia enim certa proprietate, & à veris naturæ deductis
moribus
, traduxerunt in operum perfectiones:
& ea probauerunt, quo-
rum
explicationes in diſputationibus rationem poſſunt habere veritatis.
Itaque ex eis originibus ſymmetrias & proportiones vniuſcuiuſq; gene-
ris
conſtitutas reliquerunt:
quorum ingreſſus perſecutus, de Ionicis &
Corinthijs
inſtitutionibus ſuprà dixi, nunc verò Doricam rationem ſum-
mamq́
;
eius ſpeciem breuiter exponam.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index